Basilius Blaga
Basilius (Dacoromanice Vasile) Blaga (natus die 26 Iulii 1956 in Petrileni in circulo Bihor) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.
Familia
[recensere | fontem recensere]Blaga uxorem duxit atque duos liberos habet.
Munus
[recensere | fontem recensere]Blaga annis 1976 - 1981 apud Universitatem Polytechnicam Timisvariensem Arti mechanicae studebat. Deinde ad annum 1990 pro societate mechanicae Hiperion in Ștei oppido operam dedit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Pro Fronte Salutis Nationalis annis 1990 - 1992 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. Anno 1991 cum aliis Factionem Democraticam (PD) condidit. Ab anno 1996 ad usque hunc diem Blaga senator Romaniae est, anno 2011 - 2012 etaim praeses senatus fuit[1]. A die 29 Decembris 2004 – 5 Aprilis 2007 in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu minister rerum internarum fuit. Deinde in consilio ministrorum Aemilii Boc a die 22 Decembris 2008 ad usque 23 Decembris 2009 minister progressus regionalis et domiciliorum atque deinde iterum ad diem 27 Septembris 2010 minister rerum internarum erat. Anno 2007 factio sua PD cum alia ad PD-L factionem consociata est. Huius factionis a die 30 Iunii 2012 praeses est[2]. Die 26 Iulii 2014 legati factionis decreverunt, ut PD-L cum PN-L nomine PNL coniungeretur. Quae decretum die 8 Octobris 2014 a iudicio Bucarestae probatum est[3]. Nova factio unica anno 2017 perfecta erit, ut duces factionis Basilius Blaga (PD-L) et Alina Gorghiu (PN-L) dixerunt[4]. Die 30 Septembris 2016 Blaga ab officio praesidis factionis se recessit, quod factio eius incusata est, ut pecuniam contra legem accepisset[5].
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Christianus Adomniței • Antonius Anton • Theodorus Atanasiu • Georgius Barbu • Sulfina Barbu • Radu Berceanu • Basilius Blaga • Anca Boagiu • Carolus Borbély • Ladislaus Borbély • Mariana Câmpeanu • Tudor Chiuariu • Mircea Cinteză • Dacianus Cioloş • Hadrianus Cioroianu • Lazarus Comănescu • Georgius Copos • Christianus David • Aemilius Ene Dinga • Georgius Dobre • Georgius Flutur • Sorin Frunzăverde • Michael Hărdău • Hadrianus Iorgulescu • Attila Korodi • Monica Macovei • Béla Markó • Theodorus Meleșcanu • Mircea Miclea • Daniel Motreanu • Monica Muscă • Zsolt Nagy • Eugenius Nicolăescu • Ludovicus Orban • Paulus Păcuraru • Bogdan Pascu • Ioannes Popescu • Georgius Pogea • Călin Popescu-Tăriceanu • Decebalus Traianus Remeș • Georgius Seculici • Codruţ Şereş • Ovidius Silaghi • Michael Răzvan Ungureanu • Hadrianus Videanu • Sebastianus Vlădescu • Varujan Vosganian • Iulius Winkler | |
Catharina Andronescu • Ioannes Ariton • Theodorus Baconschi • Sulfina Barbu • Ioannes Bazac • Radu Berceanu • Basilius Blaga • Anca Boagiu • Aemilius Boc • Ladislaus Borbély • Ioannes Botiş • Attila Cseke • Christianus Diaconescu • Livius Dragnea • Michael Dumitru • Daniel Funeriu • Georgius Ialomițianu • Traianus Igaş • Hunor Kelemen • Sebastianus Lăzăroiu • Béla Markó • Nicolaus Nemirschi • Daniel Nica • Constantinus Niță • Gabriel Oprea • Leonardus Orban • Theodorus Paleologu • Sorina-Luminița Plăcintă • Georgius Pogea • Cătălin Predoiu • Monica Iacob Ridzi • Ladislaus Ritli • Gabriel Sandu • Elias Sârbu • Marianus Sârbu • Michael Şeitan • Michael Stănișoară • Valerius Tabără • Helena Udrea • Hadrianus Videanu • Sebastianus Vlădescu • Valerianus Vreme | |