Theodorus Coman
Theodorus (Dacoromanice Teodor) Coman (natus die 24 Septembris 1928 in Izvoru de Jos in Argeș circulo, mortuus anno 1996 Bucarestae) vir publicus Dacoromanicus ac legatus factionis Communisticae erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Coman, qui ab anno 1954 sodalis factionis Communisticae erat, annis 1962 - 1968 secretarius factionis in urbe Aegysso erat, tum ad annum 1973 eodem magistratu in toto Tulcea circulo fungebatur. Anno 1974/1975 adiunctus primus ministri rerum internarum fuit et die 18 Martii 1975 ipse minister rerum internarum Romaniae nominatus est. Hoc in magistratum Aemilio Bobu successit. Die 4 Septembris 1978 Nicolaus Ceauşescu dictator eum dimisit, quod Ioannes Michael Pacepa, dux vicarius vigilum clandestinorum, in CFA perfugerat[1]. Successor eius Georgius Homoștean nominatus est. Ipse Coman secretarius factionis Communisticae in circulo Vâlcea factus est[2]. Annis 1986 - 1989 legatus Romaniae in Iordania erat[3].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- enciclopediaromaniei.ro - Index ministrorum rerum internarum Romaniae
- Biographia apud istorielocala.ro
- cnsas.ro menbri CC 2004
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Thomas Kunze, Nicolaus Ceauşescu, Berolinum ³2009, p. 283
- ↑ Liviu Ţăranu, Evoluţia spionajului românesc după defecţiunea generalului Ion Mihai Pacepa (1978-1989), Anuarul Muzeului Marinei Române”, tom XI, 2008, pp. 282-294.
- ↑ Decretul nr. 53/1989 pentru rechemarea tovarăşului Teodor Coman din calitatea de ambasador extraordinar şi plenipotenţiar al Republicii Socialiste România în Regatul Haşemit al Iordaniei [nexus deficit]