Aemilius Bobu
Aemilius (Dacoromanice Emil) Bobu (natus die 22 Februarii 1927 in Vîrfu Cîmpului in Suceava circulo, mortuus die 12 Iulii 2014 in Bucarestae) rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Communisticae fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Stănescu, qui ab anno 1945 sodalis Factionis Communisticae erat, annis 1954 - 1956 apud Universitatem Bucarestensem iurisprudentiae studebat. Annis 1961 - 1972 praeses consilii circuli Suceavae fuit. Anno 1972/73 consiliarius praesidis factionis Communisticae Nicolai Ceauşescu erat. Tum a die 17 Martii 1973 ad usque 18 Martii 1975 successor Ioannis Stănescu ministerio rerum internarum Romaniae fungebatur. Anno 1975 inter regentes factionis communisticae electus est. Annis 1979 - 1981 minister laboris et ab anno 1980 ad usque 1982 primus minister vicarius fuit. Ad finem regiminis communisticae Ceauşescu favebat atque etiam in ultimo conventu factionis in mense Novembri 1989 magnu plausu orationem dictatoris sequebatur[1]. Anno 1990 a iudicio ad carcerem infinitum damnatus est[2]. Postea poena ad decem annos carceris reducta est. Anno 2014 mortuus est[3].
Familia
[recensere | fontem recensere]Uxor eius Maria Bobu erat, annis 1987 - 1989 ministra iustitiae Romaniae.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Aemilium Bobu spectant. |