Helena Udrea
Helena Gabriela (Dacoromanice Elena Gabriela) Udrea (nata die 26 Decembris 1973 in Buzău) rerum politicarum perita Dacoromanica est.
Familia
[recensere | fontem recensere]Udrea annis 2003 - 2013 uxor Dorini Cocoș conductoris fuit.
Munus
[recensere | fontem recensere]Ad annum 1996 Udrea apud Universitatem Christianam Dimitrie Cantemir Bucarestae iurisprudentiae studebat, deinde apud Universitatem Nationalem Defensionis Carol I atque causidica facta est atque deinde operam dat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Udrea annis 2003 - 2004 sodalis factionis PN-L erat, deinde anno 2006 ad PD-L accessit. Anno 2008 pro PD-L legata ad Cameram Legatorum Romaniae elects est et ad hunc diem manet. Anno 2005 etiam consiliatrix praesidis Traiani Băsescu erat. A die 22 Decembris 2008 ad usque 9 Februarii 2012 minister progressus regionalis atque periegesis in consilio ministrorum Aemilii Boc fuit. Die 30 Ianuarii 2014 ad novam Factionem Motus Popularis (PMP) transiit, cuius praeses die 7 Iunii 2014 electa est[1]. PMP praesidem Traianum Băsescu adiuvat. Die 29 Ianuarii 2015 a delatore publico corruptionis incusata est[2]. Die 30 Ianuarii 2015 a magistratu praesidis PMP se recessit atque die 7 Februarii Eugenius Tomac eius successor electus est[3]. Die 12 Februarii pro tempore incarcerata est[4].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]
Ioannes Cosma 1970 - 1978 · Nicolaus Doicaru 1978 · Aemilius Drăgănescu 1979 - 1982 · Ioannes Tudor 1982 · Nicolaus Gavrilescu 1982 - 1984 · Ioannes Stănescu 1984 - 1989 · Michael Lupoi 1990 · Constantinus Fota 1990 - 1992 · Mathaeus-Agathon Dan 1992 - 1996 · Ákos Birtalan 1996 - 1998 · Sorin Frunzăverde 1998 - 1999 · Mathaeus-Agathon Dan 2000 - 2003 · Helena Udrea 2008 - 2009 · Mircea Titus Dobre 2017 - 2018 · Bogdan Trif 2018 | |
Helena Udrea 2009 · Christianus Petrescu 2012 · Eduardus Hellvig 2012 · Livius Dragnea 2012 · Sevil Shhaideh 2015 · Basilius Dîncu 2015 · Sevil Shhaideh 2017 · Paulus Stănescu 2017 · Eugenius Teodorovici 2019 · Basilius Daniel Suciu 2019 · Ioannes Ştefan 2020 · Attila Cseke 2020 | |