Monasterium Dei genetricis Smolenscensis Novodevicense
Monasterium Dei genetricis Smolenscensis Novodevicense[1], vulgo Monasterium Novodevicense (Russice Новодевичий монастырь, scilicet Latine Monasterium virginum novum) est monasterium Moscuae amplissimum et pulcherrimum, imagini thaumaturgae Dei genetricis Smolenscensis dicatum. Prope ad ripam Mosci fluminis stat. A Basilio III magno duce Moscoviae conditum est, qui hoc facere promiserat, si Smolenscum cepisset.
Ecclesia cathedralis Dei genetricis Smolenscensis anno 1524 vel 1525 aedificata est. Aedificia monasterii notissima, quae sunt ecclesia Transfigurationis super portas, turris campanaria[2] et turres murorum monasterii aliquae, more baroci, qui Russice barocus Naryschkinorum[3] saepe dicitur, saeculo XVII constructa sunt, fortasse Iacobo Buchvostov participe.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 189. (Textus apud Google Books)
- ↑ S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. колькольня.
- ↑ Нарышкинское барокко.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium virginum novum spectant. |