Ioannes Martinov
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Vide etiam paginam discretivam: Martynov.
Ioannes Michaelis f. Martinov (Russice Мартынов, i.e. Martynov; Francogallice Jean Martinov, Martinof, Casani die 7 Octobris 1821 natus; Canois die 26 Aprilis 1894 mortuus) fuit Iesuita Russicus et historicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]In Universitate Petropolitana eruditus, Xaverio de Ravignan(fr) e Societate Iesu in amicitiam venit. Anno 1845, novitius Societatis Iesu annoque 1851 sacerdos Catholicus factus est. Anno 1854, Martinov et Ioannes Gagarin(ru) et alii Iesuitae Russici a gubernatione Russica damnati sunt, qua de causa in patriam reverti nequibat. Lutetiae habitabat, et multa opera Latine et Francogallice imprimis de antiquitatibus Slavonicis composuit.
Opera Latina
[recensere | fontem recensere]- Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863.
- Cursus vitae et certamen martyrii B. Josaphat Kuncevicii, Parisiis 1865.
- Saulus et Paulus Ruthenae unionis, sanguine b. Josaphat transformatus sive Meletius Smotriscius per Jacobum Suszam (Smotriscii editio)
- Stanislai Rostowski Lituanicarum Societatis Jesu historiarum libri decem, recognivit et edidit Ioannes Martinov; Parisiis, Bruxellis 1877. (Textus apud Google Books)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Opera Ioannis Martinov Francogallica in Vicifonte