Jump to content

Michael Foucault

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Michael Foucault
Res apud Vicidata repertae:
Michael Foucault: imago
Michael Foucault: imago
Michael Foucault: subscriptio
Michael Foucault: subscriptio
Nativitas: 15 Octobris 1926; Pictavium
Obitus: 25 Iunii 1984; Circumdarium XIII Lutetiae, Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Paul-Michel Foucault

Familia

Genitores: Paul Foucault;
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Q110358956

Michael Foucault (natus die 15 Octobris 1926; mortuus die 25 Iunii 1984) fuit philosophus gallus.

Foucault natus est die 15 Octobris 1926 Pictavii. Alumnus erat Scholae Normalis Superiori. Professor Collegii Franciae electus est anno 1969. Saepe hospes in Universitate Californiensi apud Berkeley erat. Obiit Lutetiae 25 Iunii 1984.

Foucault fuit inventor novi methodi cui nomen analysis discursus dedit. Saepe, Foucault post-modernista et post-structuralista appellatur. Philosophia sua de relatione inter scientiam et potestatem agitur.

Ut magister suus Georgus Canguilhem et Ludovicus Althusser, Foucault putabat scientiam totam in eius historia esse; igitur scripsit Historiam stultitiae (Histoire de la folie), historiam psychopathologiae (1961), et Verba et res (Les Mots et les choses), historiam scientiarum (1966). Archaeologia scientae (L'archéologie du savoir), de epistemologia visu a archaeologia (1969). Philosophia sua erat philosophia socialis systematis, neque subiecti sub influentiam Nietzsche et Kant, atque litteraturae Kafka, Faulkner et Genet.

Deinde Foucault de potestate politica scripsit: Surveiller et punir de carcero "Panopticon" a imaginatione Bentham (1975), Voluntas sciendi (La Volonté de savoir, 1976), quod cum operis suis Usus voluptatis (L'usage de plaisir) et Cura sui (Le souci de soi) seriem Historia sexualitatis (L'histoire de la sexualité) constat.

Ipse hominem homophylophiliae declaravit et sua causa mortis SCDI consideratur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Daniel Defert, François Ewald, edd., Michel Foucault: dits et écrits 1954-1988. 4 voll. Lutetiae: Gallimard, 1994
  • Didier Eribon, Michel Foucault et ses contemporains. Lutetiae: Fayard, 1994. ISBN 2-213-59336-1

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaëlem Foucault spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Internet Encyclopedia of Philosophy • Grove Art