Ludovicus Althusser
Obitus: 22 Octobris 1990; La Verrière
Patria: Francia
Nomen nativum: Louis Pierre Althusser
Familia
Memoria
Ludovicus Althusser seu Ludovicus Petrus Altusserius[1] (natus in suburbiis Algeriae die 16 Octobris 1918; mortuus in nosocomio iuxta La Verrière Evelinarum die 22 Octobris 1990) fuit philosophus Francicus Marxianus.
Curriculum vitae
[recensere | fontem recensere]Alma mater sua fuit Schola Normalis Superior, ubi Ioannes Guitton et Gaston Bachelard tum docebant. Deinde ipse magisterium exercuit, cui discipuli inter illustrissimos fuere Michael Foucault, Iacobus Derrida, Michael Serres...
Quamquam socius Factionis Communisticae Franciae et Lenin et Mao Zedong admirabatur, tamen dogmata Factionis et Stalinismi recusavit. Cogitationem novam de Carolo Marx cum epistemologia sua, structuralismo, psychoanalysi etiam studium de Spinoza, Machiavelli, Lacan scripsit.
Anno 1980 uxorem suam occidit e morbo mentis ː poena tamen non adfectus est quia non compos mentis iudicabatur.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Montesquieu, la politique et l'histoire (Montesquieu, civilitas et historia) anno 1959
- Pour Marx (Pro Marx) anno 1965
- Lire le Capital (Legere librum "De Capitali") anno 1965
- Lénine et la philosophie (Lenin et philosophia) anno 1969
- Idéologie et appareils idéologiques d’État (Ideologia et ideologici civitatis apparatús) anno 1970
- Écrits sur la psychanalyse, Freud et Lacan (Scripturae de psycoanalysi Freud et Lacan) anno 1992
- L'avenir dure longtemps (Futura longe durat) anno 1992
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- William Lewis, "Louis Althusser" (2014) in Stanford Encyclopedia of Philosophy ~ (Anglice)
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Idéologie et appareils idéologiques d’État", tractatus notissimus (Francogallice)
- Opera ab Althusser aut de eo scripta in Bibliotheca Nationalis Francica (Francogallice)
- The Louis Althusser Internet Archive, opera Anglice conversa