Jump to content

Insulae de Cook

E Vicipaedia
Wikidata Insulae de Cook
Res apud Vicidata repertae:
Insulae de Cook: insigne
Insulae de Cook: insigne
Insulae de Cook: vexillum
Insulae de Cook: vexillum
Terra continens: Oceania
Locus: 21°14′0″S 159°47′0″W
Caput: Avarua

Gestio

Princeps: Carolus III (rex Britanniarum)
Praefectus: Henry Puna
Consilium: Parliament of the Cook Islands
Situs interretialis

Populus

Numerus: 17 434
Sermo publicus: Anglice, Cook Islands Maori
Zona horaria: UTC−10:00, Pacific/Rarotonga
Moneta: New Zealand dollar, Cook Islands dollar

Commemoratio

Paean: Te Atua Mou E

Sigla

ISO CK, COK, 184; IOC COK
Dominium interretiale: .ck
Praefixum telephonicum: +682

Tabula aut despectus

Insulae de Cook: situs
Insulae de Cook: situs

Insulae de Cook[1] seu Cookenses[2] (Rarotongane Kūki 'Āirani, Anglice Cook Islands, olim Hervey Islands) sunt res publica parlamentaria democratica sui iuris in Oceano Pacifico Australi sita, cum Nova Zelandia consociata. Quindecim parvulae insulae totam aream 240 chiliometrorum quadratorum habent, sed eius zona oeconomica exclusiva 1 800 000 chiliometra quadrata oceani tegit.

Praecipua incolarum sedes in insula Rarotonga[3] (14 153 incolarum anno 2006) sunt, ubi internationalis aëroportus est. Multi incolae Cookenses in Nova Zelandia habitant, praesertim in Insula Septemtrionali quam in Insulis Cook. Secundum anni 2006 censum, 58 008 incolarum se ethnice Cookiensium Maorianorum prognati identificabant.

Cum circiter 100 000 salutatoribus insulas anno pecuniario 2010-11 visitantibus, periegesis praecipua nationis industria est, et ductorium oeconomiae elementum, longe ab re argentaria exōchōria, margaritis, et marinis pomorumque exportationibus.

Res defensionis et externae Novae Zelandiae responsalitas sunt, consultis Insulis Cook. Nuperrime, Insulae de Cook magis magisque liberas rationes externas adoptaverunt. Quamquam Cookienses Novae Zelandiae cives sunt, Cookiensium statum habent, qui aliis Aotearoanis civibus non datur.

Insulae de Cook primum saeculo sexto a Polynesiis qui ex vicinis Tahitis, versus austrorientem, commigraverant incultae sunt.

Hispanicae naves insulas saeculo sexto decimo attigerunt; primus scriptus relatus de contactu cum insulis ortus est ex videnda Cindynonesia (Anglice Pukapuka) ab Hispanico navarcho Alvaro de Mendaña de Neira anno 1595, qui eam "Sanctum Bernandum" (Hispanice San Bernardo) nuncupavit. Luso-Hispanus Petrus Fernandes de Queirós primum relatum Europaeum appulsum in insulis fecit, cum pedem in Racahanga (Anglice Rakahanga) anno 1606 posuisset, eam Gentem Formosam (Hispanice Gente Hermosa) nuncupans.

Patepovaricius (Anglice et Rarotongane Pa te Pou Ariki), dux Tacitumuicae tribus, in Rarotonga (circa 1837).

Britannicus Praefectus Iacobus Cook annis 1773 et 1777 advenit et eas Insulas Hervey nominavit; nomen Insulae de Cook, in memoriam Iacobi Cook, in Russica tabula nautica decennio 183 edita apparuit.

Anno 1813, Ioannes Williams, missionarius in Endeavour navigio (haud navigium Iacobi Cook), primam perscriptam Rarotongae visionem fecit. Primus perscriptus Europaeorum appulsus e Cumberland in Rarotongam anno 1814 fuit; tumultus inter nautas et insulanos erupiens, multi interfecti sunt in utrisque manibus. Insulae plurimos Europaeos non videre donec missionarii ex Anglia anno 1821 advenerunt. Christianismus rapide in cultura radicatus est et plurimi insulani hodie adhuc Christiani sunt.

Insulae de Cook protectoratus Britannicus anno 1888 factae sunt, propter amplum communitatis metum ne Francia territorium capere posset sicut Tahitos cepit. Anno 1901, gubernatio Neozelandica civitatem annectere decrevit, invitis civitatis morib ducibus. Quia multae insulae liberae erant et a locorum ducibus regebantur, Insulae de Cook nullam legem statutoriam foederalem habuerunt quae constitutionales compulsiones spectantes si consentirent de nationis annexione decernerent. Cum Lex Nationalitatis Britannicae et Lex Civitatis Neozelandicae anni 1948 in effectu Kalendis Ianuariis 1949 intravit, Cookienses qui Britannici subditi erant Neozelandicam civitatem consecuti sunt. Civits Neozelandicus protectoratus usque ad 1965 mansit, cum gubernatio Neozelandica autogubernativum statum suae coloniae offerre decrevit. Eodem anno, Factionis Insularum Cook Albertus Henry primus Primus Minister electus est. Albertus Henry civitatem rexit donec suis commodis aptandorum suffragiorum accusatus est. Ei successit anno 1978 Thomas Davis Factionis Democaticae. Hodie Insulae de Cook essentialiter? liberae, "autogubernantes in libera associatione cum Nova Zelandia" sunt.

Acta in Rarotonga.

Insulae de Cook in Oceano Pacifico Australi, Novae Zelandae Boreoriente, inter Polynesiam Francicam et Samoam Americanam sunt. Sunt 15 praecipuae insulae super 2,2 milliones chiliometrorum quadratorum in oceano diffusae, divisae in duos circulos dissimiles, Insulis Cook Meridianis et Insulis Cook Septentrionalibus, atollis curalii.

Insulae vulcanica activitate formatae sunt; septemtrionalis circulus antiquior et in atollis sex consistit, demersos montes igniferos curalii crescentia coronatos. Clima inter temperatum et tropicum est.

Quindecim insulae et duae cates? congregantur sic:

Civilitas et rationes externae

[recensere | fontem recensere]
Parlamentarium Insularum Cook aedificium, olim deversorium.

Insulae de Cook democratia repraesentativa cum systemate parlamentario in civitatis consociatae ratione cum Aotearoa est. Potestas exsecutiva a gubernatione exercitatur, cum ministro duce duce gubernationis. Potestas legisfera et gubernationi et Parlamento Insularum Cook datur. Est pluriforme multifactionale systema. Potestas Iudicialis ex exsecutiva legisferaque independens est. Dux Civitatis Regina Aotearoae est, quae in Insulis Cook a Repraesentanti Reginae repraesentatur.

Insulae se gubernantes in "libera consociatione" cum Nova Zelandia sunt. Nova Zelandia primariam responsalitatem? externis rationibus tenet, consulta gubernatione Insularum Cook. Insularum Cook autochthones cives Aotearoani sunt et gubernationis Aotearoanae diaconiis frui possunt, sed contrarium non verum est; cives Aotearoani nativi Cookenses non sunt. Praeterea, ex 2011, Insulae de Cook ipsae rationes diplomaticas suo proprio nomine cum triginta-quattuor civitatibus habuerunt. Insulae de Cook plenum Consociationis Nationum membrum non sunt, sed CMS et UNESCO participant et consociatum COSAP (Anglice ESCAP) membrum sunt.

Die 11 Iunii 1980, Civitates Foederatae foedus obsignavere, quod limites maritimos inter Insulas Cook, Samoam Americanam statuit et ubi CFA etiam suam vindicationem de insulis Penrhyne, Cindynonesia, Margaritarum et Racahanga relinquit. Anno 1990, Insulae de Cook foedus cum Francia obsignaverunt, quod fines inter Insulas Cook et Polynesiam Francicam statuit.

Divisio administrativa

[recensere | fontem recensere]

Sunt concilia insularia in omnibus incultis exterioribus insulis (secundum Legem Gubernationis Localis Insularum Exteriorum 1987 cum emendationibus usque ad 2004 et Legem Gubernationis Localis Insulae Palmerston 1993), excepto Nassau, quod a Cindynonesia gubernatur (Insula Suvorov, cum solo custode insulam incolente et etiam a Cindynonesia recta, non computatur iuxta cum habitatis insulis hoc contextu). Singula concilia a singulis demarchis reguntur.

Decem concilia Insularum Externarum sunt
Aitutaki Aitutaki Aitutaki, Anglice et Rarotongane Aitutaki, (inclusis inhabitatis Manuis)
Mangaia Mangaia Mangaia, Anglice, et Rarotongane Mangaia
Insula Avium Insula Avium Insula Avium, Anglice Atiu et Rarotongane Enua-Manu, (inhabitata Tacutea non excepta)
Mauke Mauke Mauke, Anglice, et Rarotongane Ma'uke
Mitiaro Mitiaro Mitiaro, Anglice, et Rarotongane Mitiaro
Insula Margaritum Insula Margaritum Insula Margaritarum, Anglice et Rarotongane; Manihiki
Insula Penrhyn Insula Penrhyn, Anglice Penrhyn Island et Rarotongane; Tongareva
Racahanga Racahanga Racahanga, Anglice Rakahanga et Rarotongane Tapuahua
Cindynonesia Cindynonesia Cindynonesia, Anglice et Rarotongane Pukapuka, (inclusis Nassau et Insula Suvorov)
Insula Palmerston Insula Palmerston Insula Palmerston, Anglice Palmerston Island et Rarotongane Pamati
Concilia vacae Rarotongae.

Tria concilia vakae, tribus sive districtus significantes et statutae anno 1997 per Legem Gubernationis Localis Rarotongae 1997 ac etiam a demarchis rectae, Februario 2008 dissoluta sunt, multo controversiae illato.

Tria concilia vacae in Rarotonga erant
Antiquum concilium vaca (Latine) Antiquum concilium vaca (Anglice et Rarotongane) Districtus praesens aequivalens (Latine) Districtus praesens aequivalens (Anglice et Rarotongane)
Teavotonga Te au o tonga Avarua Avarua
Puaecura Puaikura Arorangi Arorangi
Tacitumu Takitumu Gnatangia Ngatangiia

Minimo ordine, sunt concilia vicana. Nassau, quod a Cindynonesia gubernatur, concilium insulare, Concilium Insulae Nassaus (Anglice Nassau Island Committee'), habet, quod Concilium Insulae Cindynonesiae ad propriam insulam attinentia monet.

Insulae de Cook civitas libera consociata cum Nova Zelandia est, et ergo earum cives etiam Neozelandici cives sunt. Ultimis annis ingens autochthonicorum populorum emigratio in civitate fuit. Numeri incolarii deminutio accidit in Insulis Cook in criseōs oeconomicae perihodis, quia autochthones in Novam Zelandiam laborem quaesitum it. Res contraria oeconomici incrementi temporibus evenit. Itaque significativa incolarum deminutio in Insulis Cook per perihodon inter 1971 et 1991 observata est. Demographicus index notabilis etiam immigratio interna est. Vergi gratia, anno 1991, fuit incrementum numeri incolarum amplius 30 centesimae in Insula Margaritarum (Anglice et Rarotongane Manihiki), dum in insulis Mangaia et Palmerston fuit decrementum amplius 20 centesimae. Haec inclinationes margaritarum collectione in Insula Margaritarum et activitatis oeconomicae deminutione in insula Mangaia explicantur.

Aestimatur anno 2006 incolae in Insulis Cook 19 569 esse, e quibus 14 153 insulam Rarotongam, 67.1 chiliometra quadrata latam, incolunt. In capite, Avarua, erant 6935 incolarum. Circiter 90 centesimae Cookensium insulas australes incolunt, fere tres partes Rarotongae. Propter parvum laboris numerum, multi insulani, praesertim in Nova Zelandia peregrinantur.

Spissitudo incolarum, 92 homines pro chiliometro quadrato. Insulae Manuae, Suvorov, et Tacutea desertae sunt. Insula cum minimo numero incolarum anno 2001 Palmerston cum solum 48 incolis est.

Insularum Cook linguarum tabula (Russice signata).

Anno 2006 viri 50.7 centesimae (9932 hominum) repraesentabant. Mulieres 49.3 centesimae (9637 hominum). Numerus urbanorum anno 2001 67.7 centesimae erat, dum agricolae 32.4.

Index fertilitatis in Insulis Cook anno 2001 21 ortuum pro mille incolarum erat et naturale numeri incolarii incrementum 1.2 centesimae. Puerorum quam quattuordecimannos minorum proportio anno 2007 34.1 centesimae erat, dum adulti inter quindecim et sexaginta-quattuor annos 59.5 centesimae et maiores quam sexaginta-quattuorannos 6.4 centesimae. Exspectatio vitae media anno 2001 71 annos erat.

Plerique Cookenses Maorienses Cookenses sunt, proximi Polynesiae Francicae et Novae Zelandiae indigenis. Quamquam valde cultura Occidentali (variis religiosis doctrinis, modo vivendi, etc.) affecti sunt, morum Insularum Cook cultura non evanuit et in sua evolutione pergit.

Circa 87.7 centesimae incolarum indigenae, Maorienses Cookenses, sunt. Advenarum proportio parva est, 6.5 centesimae. Reliquus numerus incolarum mixticii inter Maorienses Cookenses et advenas.

In singulis insulis Cookensibus residentes singulorum Maoricorum ethnōn repraesentantes considerantur. Ad quamque correspondentia ethnē sunt: Rarotongani, Mangaiani, Tongarevani, Margarito-Racahangani. Solum Cindynonesiae (Anglice et Rarotongane Pukapuka) incolae, Cindynonesii, lingua dissimili loquuntur et Polynesiae populus separatim putatur. Peculiaris ethnica communitas a in atollo Palmerston residentibus formatur, e quibus multi orti sunt e Rarotonga et Nova Zelandia, dum alii sunt Angli nautae Gulielmi Masters et eius trium Polynesicarum uxorum prognati.

Inter Insularum Cook linguas Anglica, Rarotongana et Cindynonesia sunt. Inter linguae Rarotonganae dialectos sunt; Penrhynica, Margarito-Racahangana, Gnaputoruensis Ornithonesica, Mitiaronica, Maucensis, Aitutakica et Mangaiana. Lingua Rarotongana et suae dialecticae varietates et Tahitianae et Aotearoanae Maorianae arcte conexae sunt, dum lingua Cindynonesia Samoanae arcte conexa consideratur. Rarotongana prima lingua publica, dum secunda lingua publica est Anglica, quae atolli Palmerston incolarum sermo patrius est.

Missionarium sacellum in Rarotongano districtu Arorangis.

Praecipua religio in Insulis Cook Christianismus est, qui per archipelagus a Societate Missionaria Londinensi (Anglice London Missionary Society) sparsus est, quae in Aitutakicam terram anno 1821 egressa est. Christianismo in Insulis Cook diffuso, finis habitus est cannibalismi, infanticidii et idololatriae praxi. Missionarii ad diffundenda alphabetizationem inter indigenas ac basica pecuniae administrandae principia adiuvere, creata scripta linguae Rarotonganae forma. Acceptus est magnus impulsus agriculturali evolutioni, qui fecit transitionem ex parvae productivitatis agricultura subsistentiae in plantaria. Systema tribale traditionale hereditariorum ducum gradatim centralizato gubernationis modo a politicis electis recto substitutum est.

Cum missionariis quaestiones etiam initium ceperunt, quia iuxta cum Europaeis in Insulis Cook morborum infectiosorum series venit, contra quos indigenae nullam immunitatem haberent. Quamobrem, magna insulanorum pars mortua est.

In societate hodierna, plerique Cookenses (55.9%) Ecclesia Christiana Insularum Cook (Anglice Cook Islands Christian Church), Protestantes, asseclae sunt. Fere 17 centesimae Catholici dum 7.9 centesimae Adventistae Septimi Diei sunt.

Evolutio PDG inter 1995 et 2007.

Oeconomia geographia valde afficitur. Insulae de Cook ex adventiciis mercatibus segregantur et inadaequatam infrastructuram habent; desunt eis praecipuae opes naturales et multo clades naturales passae sunt. Agricultura oeconomicum fundamentum praebet. dum industria limitata est. Oeconomia adventicio subsidio, praesertim e Nova Zelandia, sustentatur. Res Publica Popularis Sinarum etiam adventicium subsidium contribuit, cuius resultatio, inter alia proposita, aedificium Praetorii Biocolytici est. Insulae de Cook suos campos turisticum, argentarium, fodinalem et piscarium expandunt cum dissimilibus successibus.

Vehicula in pompa exornata per annuas Maeva Nui celebrationes.

Musica in Insulis Cook varia est, cum Christianis cantibus multo popularibus, sed traditionalis saltatio cantusque in linguis Polynesiis etiam populares manent.

Feriae
Dies Nomen Latinum Nomen Anglicum
Kalendis Ianuariis Dies Novi Anni New Year's Day
2 Ianuarii Secundus anni dies Day after New Year's Day
Dies Veneris ante Dominicam Pascham Dies Passionis Domini Good Friday
Dies post Pascha Dies Lunae Paschae Easter Monday
25 Aprilis Dies ANZAC ANZAC Day
Primus dies Lunae in Iunio Natalis Reginae Dies Queen's Birthday
Per Iulium Dies Evangelii in Rarotonga Rarotonga Gospel Day
4 Augusti Dies Constitutionis (Celebrationes Te Maeva Nui) Constitution Day (Te Maevea Nui Celebrations)
26 Octobris Dies Evangelium Gospel Day
25 Decembris Christi Natalis Christmas
26 Decembris Dies Capsarum Boxing Day

Glyphica communis artis modus in Insulis Cook est. Proximitas insularum in circulo meridionali ad producendum homogeneum caelandi modum adiuvit, sed cum peculiaribus evolutionis in quaque insula. Rarotonga nota est propter deos piscatorum et does contubernales; Insula Avium propter ligneas sedes; Mitiaro, Mauke, et Insula Avium propter clavigeros deos et abacis deos; et Mangaia propter caerimoniales acisulos.? Pleraeque originales glyphae vel ob primos Europaeos collectores evolaverunt vel multae a missionariis fanaticis ustae sunt. Hodie caelatura maximus artis modus iam non est cum eadem spirituali culturaeque emphasi ei a Maoriensibus in Aotearoa data. Nihilominus, sunt continui conatus ut iuvenes habeant curam de suum patrimonium et aliquot bona opera generantur, ducentibus senioribus glypheis. Insula Avium, imprimis, fortem operum fabrilium et e caelatura et e locali fibra tali tapa traditionem habet. Mangaia multorum acisulorum distinctivo, proprio modo cum k duplicis forma caelatorum fons est. Mangaia alimentorum pistores e dura calcita in latis siliceis cavernis inventa caelatos etiam producit.

Insulae exteriores traditionalem storearum, quasillorum et petasorum texturam producunt. Specialiter elegantibus ritonis petasis feminae in ecclesia induunt. Qui e tensa immatura coci nuciferae fibra fiunt et maximae qualitatis sunt. Est Polynesicum aequivalens petasi Panămae, sunt aestimatissimi quaesitissimi a Polynesiis salutatoribus e Tahitis. Crebro, fasciis e minusculis pupus conchis factis ornantur, quae manu pinguntur consuunturque. Quamquam pupua aliis in insulis inveniuntur, eorum collectio et usus in ornativis operibus Mangaiana specialitas facti sunt. Ritonis textura Insulae Penrhynis Septemtrionis specialitas est.

Praecipuus artis modus in Insulis Cook tivaevae est. Quae ars manu faciendorum centoum cum aspectibus Insularum essentialiter? sunt. A missionariorum uxoribus saeculo undevicensimo introducta, haec ars communis activitas facta est, quod praecipuarum causarum una suae popularitati potest.

Ars contemporanea

[recensere | fontem recensere]

Insulae de Cook internationaliter agnitos artifices contemporaneos produxit, praecipue in Rarotonga, principali insula. Inter artifices pictor (et photographus) Mahiriki Tangaroa, sculptores Eruera (Ted) Nia (in principio cinematographator) et caelator magister Michael Tavioni, pictor (et Polynesiarum compunctionum enthusiasta) Upoko’ina Ian George, in Aitutakis natus pictor Timotheus Manavaroa Buchanan, Loretta Reynolds, Iudith Kunzlé, Ioanna Rolls Gragg, Catharina George (quae telarum formis etiam nota), Apii Rongo et multimediorum, installationum communitariorumque propositorum artifex Ani O'Neil sunt, quorum omnes in praesenti in praecipua insula Rarotonga vivunt. In Insula Avium Andrea Eimke artifex est quae cum tapa et aliis textilibus laborat et etiam co-auctrix libri Tivaevae: Socialis Insularum Cook tela, iuxta cum Britannica academica Susanna Kuechler. Horum artificum multi in universitariis artis scholis in Nova Zelandia studuere et arctis nexibus cum Neozelandica artis scaena uti pergunt.

Inter Cookenses artifices in Nova Zelandia residentes Michael Tuffery, caelator David Teata, Ricardus Shortland Cooper, Sylvia Marsters, et Iacobus Vivieaere sunt.

In Rarotonga, praecipua iconopolia Beachcomber Contemporary Art, Taputapuateae, Avaruae, a Beniamine Bergman gestum, et The Art Gallery in Arorangis sunt. Museum Nationale Insularum Cook etiam artem exhibet.

Artes athleticae

[recensere | fontem recensere]

Harpastum XIII populo est gratissima ars athletica in Insulis de Cook, sed pediludium et harpastum XV quoque sunt ludi populo gratiosissimi.

Vita silvestris

[recensere | fontem recensere]
Gardenia taitensis.
  1. "Praefectura apostolica insularum de Cook": "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Vb. adiect. "Cookensis", cf. Cylindraustralia cookensis, Xouthous cookensis etc.
  3. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]