Venetiae
Locus: 45°26′23″N 12°19′55″E
Numerus incolarum: 250 369
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Venezia, Venesia
Gestio
Consilium: Venice City Council
Procuratio superior: Urbs metropolitana Veneta
Geographia
Regiones urbanae: Municipality 1 Venezia-Murano-Burano, Municipality Lido-PellestrinaLido-Pellestrina, Municipalità di Chirignago-Zelarino, Municipalità di Favaro Veneto, Municipalità di Marghera, Municipalità di Mestre-Carpenedo
Territoria finitima: Campania et Lovea, Equilinum et Litus Trium Portuum, Marconium, Plebs Martellagi, Myra, Musilis, Quartum Altinense, Scorzadis, Fossa Clodia, Equilium, Molianum, Spinea
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Venetiae[1][2] (-arum, f.) sive Venetiarum Civitas (Italiane: Venezia; Venete: Venesia vel Venessia) sunt urbs Italiae et municipium, circiter 264 580 incolarum. Urbs est caput Regionis Veneticae et Urbis metropolitanae Venetae. Urbani Veneti[1][3] vel Venetici[1] appellantur.
Plurimi famosum portum Hadrianum iamdiu aedificatum in mari visitant. Soli tamen marini mollitatis causa metuitur, ne Venetiae mergantur, quam bis anno mare inundat. Abundat autem pontibus, navibus, ruinis.
Venetiis quotannis mense Septembri Mostra Internazionale d'Arte Cinematografica, clarum festum cinematographicum, celebratur.
Insignia
[recensere | fontem recensere]-
Antiquae Rei Publicae Venetiae insigne
Sententia
[recensere | fontem recensere]Sententia urbis est: PAX TIBI MARCE EVANGELISTA MEUS.
Nomina Latina urbis
[recensere | fontem recensere]Nomina latina urbis sunt[1]: Venetiae, Venetia, Venecia, Veneciae, Venitia, Venetorum civitas, Sancti Marci civitas
Nomina Latina incolarum[1]: Veneti, Venetici
Geographia
[recensere | fontem recensere]- Insulae Lacunae Venetae
Historia
[recensere | fontem recensere]Urbs condita est Aevo Medio. Quod anno 452 ab Hunnis iterumque anno 568 Langobardis invadentibus fugata multitudo in insulas paludesque Hadrianas salute "Veni etiam" usa sit falso urbs Venetia nuncupata esse refertur. Revera ipsi Veneti nomen dedere.[4]
More maiorum Sanctus Marcus patronus urbis illius factus est, cum anno 827 duo mercatores reliquias evangelistae subreptas Alexandria Venetiam transvexissent.
Aevo Medio Venetorum Respublica multum toto potuit Mari Interno. Venetiam omnes undique cum mercibus commeabant.[5]
Cives praeclari
[recensere | fontem recensere]Veneti Venetaeque illustres haud pauci et sunt et fuere. Hi patriarchae Venetici papae creati sunt:
Nati
[recensere | fontem recensere]- 1254 - Marcus Paulus Venetus, explorator
- 1335 - Gregorius XII, papa
- 1383 - Eugenius IV, papa
- 1417 - Paulus II, papa
- 1470 - Petrus Bembus, scriptor
- 1518 - Iacobus Tentoretus, pictor
- 1610 - Alexander VIII, papa
- 1678 - Antonius Vivaldi, compositor
- 1693 - Clemens XIII, papa
- 1707 - Carolus Goldoni, scriptor comoediarum Italiane ac Venetice et libellorum Theatri lyrici.
- 1962 - Stephanus Olivato, musicus
Mortui
[recensere | fontem recensere]- 1515 - Aldus Manutius, editor et typographus librorum Latinorum Graecorumque
- 1576 - Titianus Vecellii, pictor
- 1594 - Iacobus Tentoretus pictor
- 1883 - Richard Wagner compositor
- 1972 - Ezra Pound poeta
- 2017 - Daniel Mainardi zoologiae et ethologiae peritus
Urbis administratio
[recensere | fontem recensere]Tempore nostro urbis praefectus est Aloysius Brugnaro.
Aedificia egregia
[recensere | fontem recensere]Venetia est sedes patriarchalis metropolitana (Patriarchatus Venetiarum). Praesens patriarcha est Franciscus Moraglia. Nonnulli patriarchae Venetici etiam cardinales fuerunt.
Vecturae
[recensere | fontem recensere]Aeroportus
[recensere | fontem recensere]Fractiones, vici et loci in municipio
[recensere | fontem recensere]Municipalitates
[recensere | fontem recensere]- Urbs Venetiarum
- Insulae Venetiarum
- Biniola
Municipalitas Litoralis-Ferentinensis (Venetiae litorales)
[recensere | fontem recensere]- Litus (Venetiae)[6] seu Litus Venetiarum
- Ferentina
- Popilia
- Insula Sancti Spiriti
- Insula Sancti Lazari
- Insulae Octagoni
- Vici suburbani vel loci: Clarinus lacus, Cilarinum, Gaiera (hodie Gazzera), Trivignanum (hodie Trivignano), Asseggianum
Municipia finitima
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
- ↑ "Lemma: Venezia."
- ↑ "Lemma: Veneziani."
- ↑ de.wikip
- ↑ In historia rei publicae Venetiarum tradita apparet certa difficultas. Quamquam enim ab anno 1582 calendarium Gregorianum observari oportebat, tamen civitas Venetiarum secundum morem solitum vetus calendarium Romanorum ante-caesarianum obtinebat, ita ut annus mense Martio inciperetur et fine mensis Februarii finiretur. Usque ad annum 1797, cum sub dicione Napoleonis calendarium commune praescriptum esset, in rebus Venetis traditis distinguendum est, utrum ea, quae mensibus Ianuario et Februario gesta sunt, ante aut post annum huius commutationis acciderint. Exemplo sit illa calamitas anni 1774, cum die 5 mensis Februarii theatrum Sancti Benedicti (italiane "Teatro San Benedetto") incendio deletum sit. Haec ruina more veneto (m. V., italiane secondo l'uso veneto) iam (in ultimo mense anni) 1773, sed secundum rationem posteriorem anno 1774 facta est.
- ↑ Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero, Breve trattato dell' antica e moderna geografia: con tutte le novità occorse circa la mutazione de' dominj stabiliti nelle Paci di Utrecht, Bada, Passarowitz, ec. : opera utile tanto a' principianti, quanto a tutti i dilettanti della studio geografico. Antonio Chiusole. Appresso Giambattista Recurti, 1722
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Antiquiora
- 1911 : Nathaniel Newnham-Davis, The Gourmet's Guide to Europe (3a ed. Londinii: Grant Richards, 1911) pp. 245-251
- Recentiora
- Marie-José Gransard, "500 years of the Venetian ghetto: commemoration and history" in The Guardian (30 Martii 2016)
Nexus interni
- Venetia (regio)
- Urbs metropolitana Veneta
- Provincia Veneta
- Urbes Italiae
- Daniel Manin
- Morte a Venezia
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Venetias spectant. |
- Conspectus praesens Canalis Magni vel Grandis (Italice "Canale Grande") Venetiae
- Venice Travel Guide
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Collocatio finium municipii in Urbe metropolitana Veneta.
-
Punctum telonarium
-
Canalis
-
Aedes modo orientali aedificata
-
Urbs a Sancti Marci turri conspecta
-
Pons Rivoalti
Canareclus • Castellum • Dorsum Durum • Sanctae Crucis • Sancti Marci • Sancti Pauli | |
Ancona • Aquila • Augusta Praetoria • Augusta Taurinorum • Barium • Bononia • Campus Bassus • Caralis • Catana • Florentia • Genua • Mediolanum • Messana • Neapolis • Panormus • Perusia • Potentia • Regium • Roma • Tergeste • Tridentum • Venetiae Capsae cognatae: Regiones Italiae • Capita provinciarum metropoleonque Italicarum | |