Jump to content

Salus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Salus (discretiva).
Stella vitalis.

Salus est gradus efficientiae functionalis vel metabolicae entitatis vivae.[1] Quae in hominibus est generalis singuli mentis, corporis, animaeque status, usitate condicionem a morbo, vulnere, dolore liberam significans, ut in sententiis communibus °salus bona et sanus.[2] Ordo Mundialis Sanitatis notionem salutis sensu lato anno 1946 definivit: "status perfectae salutis (Anglice well-being) corporis, mentis, et coniunctionum socialium, et non tantum absentia morbi vel infirmitatis"[3][4] Quamquam haec definitio controversa fuit, praecipue ob aestimationem operationalem carentem, perpetuo manet.[5][6] Systemata classificationis sicut WHO Family of International Classifications, inter quas International Classification of Functioning, Disability, and Health et Classificatio internationalis statistica morborum quaestionumque salutis relatarum ad definiendas metiendasque partes salutis usitate adhibetur.

Salus erat etiam dea Romana.

Pittacium cursuale Novae Zelandiae anno 1933 editum - Salus publica multis modis promovetur et depingitur.

Eventus salutem recuperandi sanitas restituta, sanitas recuperata, vel valetudo a morbo confirmata dicitur.[7]

Nexus interni

  1. Quae est "prosperitatis corporis, mentis, ac societatis vitae modus et nonnisi morbi vel infirmitatis absentia" in constitutione?.
  2. Merriam-Webster, Dictionarium s.v. health.
  3. "A state of complete physical, mental, and social well-being and not merely the absence of disease or infirmity." Consociatio Mundialis Sanitatis, [www.who.int/bulletin/archives/80(12)981.pdf WHO definition of Health], Praeambulum ad Constitutionem Organizationis Salutis Mundana, ab International Health Conference sanctum, Novi Eboraci, 19–22 Iunii 1946; a legatis e 61 civitatum die 22 Iulii 1946 subscriptum.
  4. World Health Organization. 2006. Constitution of the World Health Organization - Basic Documents, Forty-fifth edition, Supplement, October 2006.
  5. Callahan D. "The WHO definition of 'health'." The Hastings Center Studies, 1(3), 1973 - http://www.jstor.org/pss/3527467
  6. A. R. Jadad et L. O'Grady, "How should health be defined?" BMJ 2008; 337: a2900. Textus interretialis..
  7. Uso vocabulorum reconvalescentia vel reconvalescere 'barbaricum' stigma adscriptum est (Kraft's Deutsch-Lateinisches Lexikon, vol. 1 ad Genesen, das). Etiam convalescentiam vitare commendatur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Salus in Victionario.
Vicicitatio habet citationes quae ad Salus spectant.