Jump to content

Reincarnatio

E Vicipaedia
Ianua templi decem avataras (Dashavatar) depingit. Ab angulo laevo superiori, modo horologico visae: Matsya, Narasimha, Parashurama, Rama, Krishna, Kalki, Vamana, Vithoba, Varaha, Kurma. Templum Sree Balaji Goae.
Adumbratio rationes per quas anima ad ullum ex quattuor statibus exsistentiae post mortem in eius karmas nitens secundum Iainismum pingit.

Reincarnatio'[1] est notio ad religionem vel philosophiam relata, quae affirmat animam vel spiritum post mortem biologicam novam vitam in novo corpore incipere posse. Quae fides praecipue ex doctrina Hinduistica constat.[2] Quae etiam est fides variarum religionum antiquarum et recentium, sicut Spiritismus, Theosophia, et Eckankar. Etiam in multis orbis terrarum gentibus, in Siberia, Africa Occidentali, America Septentrionali, Australia et aliis locis invenitur.[3]

Plurimae sectae intra religiones Abrahamicas Iudaismum, Christianitatem, et Islam singulos homines reincarnari non credunt, sed certi greges intra has religiones reincarnationem revera probant; inter quos greges sunt antiqui et recentes Kabalismi, Catharismi, Druzismi,[4] et Rosicrucianismi assectatores.[5] Coniunctiones historicae inter has religiones vel sectas et fides de reincarnatione quae proprietates erant Neoplatonismi, Orphismi, Hermetismi, Manichaeismi, et Gnosticismi aevi Romani, cum religionibus Indicis, res recentis investigationis scholasticae fuit.[6]

Multi Europaei et Americani Septentrionales decenniis recentibus reincarnationis studiosi facti sunt.[7] Pelliculae, libri, et carmina recentia populo grata commemorationem reincarnationis saepe faciunt.

Nexus interni

  1. Vocabulum recens. e.g. in Catechismo Catholicae Ecclesiae (1992), numero 1013: "« Reincarnatio » post mortem non habetur."
  2. Iterum nasci (renatalitio), notio Buddhistica reincarnatio saepe appellatur (vide Taliaferro, Draper, et Quinn 2010:640) et est fides a Pythagora, Platone, Socrates, et aliis personis historicis habita.
  3. Obeyesekere 2002:15.
  4. Hitti 2007:13–14.
  5. Heindel 1985.
  6. Opus recens magni momenti quod mutuam philosophiarum Graecae et Indicae gratiam de his rebus tractat est The Shape of Ancient Thought Thomae McVilley.
  7. "Popular psychology, belief in life after death and reincarnation in the Nordic countries, Western and Eastern Europe," PDF.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]