Delineatio
Delineatio[1] vel graphis[2][3] (-idis, f.) est ars visualis ubi artifex imaginem in medio duarum dimensionum creat instrumentis velut stilo, graphio, creta , cretula, aut carbone. Medium potest esse folium chartaceum, charta densata, membrana, textile, aut plasticum. Imagines momentariae saepe in tabula scriptoria nigra aut alba describuntur. Contra pictura imago coloribus per planum fit.
Delineatio sensu stricto adumbrationem sive extrema rei lineamenta ostendit, quae aliis lineis sparsis repleri potest, ut sensus spatialis creetur. Descriptio aut singulo colore aut coloribus praeparatis fit, qui ante usum non miscentur. His diebus vero in delineatione artificum etiam variae artes miscendi in usu sunt, ut distinctio a pictura interdum difficilis sit.
Delineatio artificum libera manu fieri solet. Delineationes technicae etiam variis praesidiis (regulis, laminis interrasilibus) utuntur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nomen antiquitate semel attestatum est: Tert. adv. Valent. 27 ("animalis et carneus Christus in delineationem superioris Christi"); verbum "delineare" saepius ("arrepto carbone exstincto e foculo imaginem in pariete delineavit", Plin. 35, 89; "Alexandri imaginem ... solus Apelles coloribus deliniaret", Apul. flor. 7.; "quem nulla deliniat forma corporalis", Arnob. 1, 31 etc.)
- ↑ Cf. Vitr., De arch., I, 1, 4: “Architectum oportet … graphidis scientiam habere, quo facilius exemplaribus pictis quam velit operis speciem deformare valeat.”
- ↑ Cf. “.art drawing” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 154 [PDF].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad delineationem spectant (Drawings, Drawing). |