Paulus Korin
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 25 Iunii 1892; Palekh
Obitus: 22 Novembris 1967; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Obitus: 22 Novembris 1967; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Memoria
Sepultura: Sepulcretum Novodevicense
Paulus Demetrii filius Korin (Russice Павел Дмитриевич Корин, tr. Pavel Dmitrievič Korin; natus in vico Palech tunc gubernii Volodimiriensis et nunc regionis Ivanovensis Russiae die 25 Iunii[1] 1892, mortuus Moscuae die 22 Novembris 1967) fuit pictor Russicus et Sovieticus, auctorque effigierum hominum clarorum (e.g. Alexandri Nevensis, Georgii Žukov, Maximi Gor'kij) notus. Ab anno 1954 correspondens et ab anno 1958 ordinarius socius Academiae Artium URSS fuit. Praemiis Staliniano (anno 1952) et Leniniano (anno 1963), titulis Pictoris Popularis RSFSR (anno 1958) et URSS (anno 1962), ac nonnullis aliis signis laudis Sovieticis ornatus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 7 Iulii Gregoriano.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Korin spectant. |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |