Pales
Pales (Palis, f.) apud antiquos Romanos erat dea[1] pascuorum et pastoriciae artis. Itaque Vergilius poeta eam bis[2] invocat in tertio libro Georgicon, cum de armentis boum et equorum vel de gregibus caprarum et ovium agitur. Feriae huius deae, Parilia[3] vel Palilia nomine, die 21 Aprilis celebrabantur, qui dies etiam dies natalis urbis Romae habebatur. Quod argumento fuit eruditis hominibus qui Palatini montis nomen a dea Pale dictum volunt. In hoc colle enim "Roma quadrata" vel "Roma Romulea" a pastoribus condita erat. Nonae Iuliae (7 Iulii) quoque fortasse in honorem eiusdem deae, necnon alterius eiusdem nominis, feriatae fuerunt : nam in Fastis Antiatibus sub hoc die rubricatis litteris legitur : "PALIBVS II"[4].
Rure signa lignea Palis fiebant, quibus lacte aspersis placabatur dea[5]. Liba de milio quotannis ei offerebant et acervi stipulae accendebantur, quos pastores fortiter triplici saltu transiliebant[6]. Templum quoque deae dedicatum est post bellum adversus Sallentinos[7] (267 a.C.n.), pretium victoriae : de quo plura nescimus.
Haec verba nomini deae apposita sunt a poetis : alma, domina pastorum, fecunda, magna, placida, sancta, silvicola, veneranda.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sic Florus, Vergilius, Culex, Tibullus et Ovidius. Sed ex aliis auctoribus deus quidam eiusdem nominis fuisse videtur (Arnobius III,40). Pluralis numerus etiam invenitur (duo Pales ? deus et dea ? vel potius duae deae, quarum alteri boves et equi, alteri oves et caprae curae erant, ut volebat Georgius Dumézil ?).
- ↑ III,1 et 294.
- ↑ Sic vulgo : nam Palilia dissimilatione primae L facta sunt Parilia. Ut medidies > meridies. Vel etiam similius *caelul(e)us > caerul(e)us.
- ↑ Pluralis numerus in codicibus manuscriptis quoque Varronis legitur, libro secundo de Re Rustica V,1. Haec lectio, ante Fastos Antiates inventos saepius correcta, nunc vulgo accipitur ab editoribus.
- ↑ Tibullus I,1,36 et II,5,28.
- ↑ Tibullus, II,5,87-90. Propertius IV.4.73-8.
- ↑ Florus, I,15.
Fontes antiqui praecipui.
[recensere | fontem recensere]Lege etiam (si placet).
[recensere | fontem recensere]- Georgius Dumézil (1962), Les Deux Palès, Revue des études latines, 40, pp. 109-117. Eandem sententiam brevius explicuit in La religion romaine archaïque, Payot, 1966 et 2000, pp 385-389. (Francogallice)
- Hederich, Benjamin: "Pales" apud: Gründliches mythologisches Lexikon, Lipsiae 1770., col. 1846-1847
- Vollmer, Wilhelm: "Palilia" - apud: Wörterbuch der Mythologie, Stutgardiae 1874, p. 366