Jump to content

Nervus spinalis

E Vicipaedia
Contextus nervi spinalis: ex ramis ventrali et dorsali nervus spinalis oritur et paulo post iam in ramos ventralem et dorsalem dividit. Duo rami parviores, ramus albus communicans et

In vertebratis nervus spinalis [1] (FCAT: A08.800.800.720) est systematis nervosi peripherici nervus, cuius corpori humano pariter triginta et unus sunt[2], octo enim (C1-C8) cervicales, duodecim (Th1-Th12) thoracales, lumbales quinque (L1-L5), sacrales quinque (S1-S5), unus coccygeales (Cc1).

Quisque nervus ex duobus ramis vel radicibus, ventrali enim et dorsali, ex medulla spinali oritur. Radice ventrali nervi efferentes - de medulla exorti - fluunt, radice autem dorsali nervi afferentes in medullam. Perykarya nervorum afferentium in ganglione sensorium radicem dorsalem leviter in decursus medio tumefaciunt. Ramificatione inter quattuor typos fibrarum nervosarum systema nervosum centrale cum (periphericis) systemate nervoso somatico et systema nervoso autonomico communicat.

Structura nervorum spinalium
1. Nervus efferens somaticus.
2. Nervus afferens somaticus.
3,4,5. Nervus efferens visceralis (autonomicus).
6,7. Nervus afferens visceralis (autonomicus)

Natura nervi spinalis

[recensere | fontem recensere]

Radix dorsalis (nervi afferentes)

[recensere | fontem recensere]

Nervi sensorium de organismi peripheria per radicem dorsalem in medullam spinalem, per haec in systema nervosum centrale, influunt. Paulo ante eorum introitum in medullam spinalem tumescentia parva, ganglione sensorium nervi spinalis, invenitur. Ibi perikarya nervorum et sensoriorum et visceralium dictorum locata sunt, quae informatio situum et externorum et internorum corporis systemati nervosum centrali transmittunt. Informatio est, per exemplum, de temperatura (calore, frigiditate), dolore (damnorum externi et interni causa), longitudine musculorum et ceteris[3].

Segmenta nervorum spinalium

[recensere | fontem recensere]

Divisa est medulla spinalis in segmenta. Invenitur utroque segmento par nervorum spinalium, dexter et sinister. Segmentis fere omnibus duo nervi spinales mixti - singuli motorii et sensorii - sunt appositi. In vertebratis distinguuntur segmenta cervicalia, thoracalia, lumbalia, sacralia, coccygealia, et eorum numeri inter vertebrorum genera variant:

Segmenta
specierum
cervicalia
C
thoracalia
Th
lumbalia
L
sacralia
S
coccygealia
caudalia Cc
totalia
canum 8 13 7 3 5 36
felium 8 13 7 3 5 36
vaccarum 8 13 6 5 5 37
equorum 8 18 6 5 5 42
suum 8 15/14 6/7 4 5 38
hominum 8 12 5 5 1 31
murium 8 13 6 4 3 35

Dicuntur nervi spinales segmentorum

  • cervicalium nervi cervicales,
  • thoracalium nervi thoracales,
  • lumbalium nervi lumbales,
  • sacralium nervi sacrales, denique
  • coccygealium nervi coccygeales sive caudalium nervi caudales.

Segmenta corporis humani

[recensere | fontem recensere]

Inveniuntur in hominibus segmenta triginta et unus cum

  • segmentis cervicalibus octo C1 - C8, para nervorum cervicalium octo formantibus,
  • segmentis thoracalibus duodecim Th1 - Th12, para nervorum thoracalium duodecim formantibus,
  • segmentis lumbalibus quinque L1 - L5, para nervorum thoracalium quinque formantibus,
  • segmentis sacralibus quinque S1 - S5, para nervorum sacralium quinque formantibus, et
  • segmento coccygeali singulari Cc1 (rarius Cc3).

Nervi cervicales

[recensere | fontem recensere]

Nervi cervicales sunt para octo nervorum spinalium ex medullae spinalis segmentibus cervicalibus orientes. Quamquam corpori humano tantum septem vertebrae cervicales sunt, numerantur octo nervi: Quisque nervus cervicalis 1-7 supra vertebram correspondens evadunt, at octavus infra - de conventione ceteri nervi cervicales infra vertebras suas correspondentes numerantur.

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  2. Referentia nervorum spinalium.
  3. Haberberger R. V., Barry C., Dominguez N., Matusica D. (Iun 2019). "Human Dorsal Root Ganglia". Frontiers in cellular neuroscience 13: 271 

Nexus interni

stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

Nervi cervicales • C1  • C2  • C3  • C4  • C5  • C6  • C7  • C8
Nervi thoracales • Th1  • Th2  • Th3  • Th4  • Th5  • Th6  • Th7  • Th8  • Th9  • Th10  • Th11  • Th12
Nervi lumbales • L1  • L2  • L3  • L4  • L5
Nervi sacrales • S1  • S2  • S3  • S4  • S5