Jump to content

Lucius Fundanius Lamia Aelianus

E Vicipaedia

Lucius Fundanius Lamia Aelianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo fuit. Pater aut avus eius Lucius Aelius Plautius Lamia Aelianus, consul suffectus anno 80, erat. Anno 116 consulatum ordinarium gessit. Uxor eius Rupilia Annia erat; quae filia Lucii Scribonii Libonis Rupilionis et Saloniae Matidiae, neptis Traiani imperatoris. Fundanius anno 116 consulatum ordinarium gessit. Filius Fundanii et Rupiliae Annae Lucius Plautius Aelius Lamia Silvanus (natus 112 vel 113) consul suffectus anni 145 erat. Is filiam Antonini Pii, Aureliam Fadillam, in matrimonium duxit[1]

  1. Historia Augusta, Vita Antonini I.6.
Antecessores:
Lucius Vipstanus Messalla et Marcus Pedo Vergilianus
Consul
116
cum
Sexto Carminio Vetere
Successores:
Quintus Aquilius Niger et Marcus Rebilus Apronianus