Jump to content

Lucius Aelius Plautius Lamia Aelianus

E Vicipaedia
Diploma militare in quo leguntur nomina eorum qui Idibus Iuniis anno 80 consules fuerunt.

Lucius Aelius Plautius Lamia Aelianus (nescimus, quo anno natus sit, mortuus est inter annos 81 et 96) fuit senator Romanus. Uxorem Domitiam Longinam, filiam Gnaei Domitii Corbulonis legati, duxit; quam autem anno 70 Domitianus Caesar uxorem suam fecit. Anno 80, consul suffectus creatus est et diu in officio mansit quoniam tres collegas habuit: Aulus Didius Gallus Fabricius Veiento, Quintus Aurelius Pactumeius Fronto, Gaius Marius Marcellus Octavius Publius Cluvius Rufus. Causa fortasse fuit quod Tito imperatori in senatu favebat. Sed Domitiano imperante, necatus est ob veteres iocos de uxore abducta[1]. Filius aut nepos eius Lucius Fundanius Lamia Aelianus, consul ordinarius anni 116 fuit[2].

  1. Suetonius, Domitianus X.5: "interemit . . . Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, verum et veteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti vocem suam 'eutacto' dixerat, quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium responderat: 'μὴ καὶ σὺ γαμὴσαι θέλεις'." Cf. Iuvenalis Saturas IV.154.
  2. Der Neue Pauly (Stuttgardiae: 1999), T. 9, c. 1116.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Brian W. Jones, The Emperor Domitian, Routledge, 1993