Linguae Austroasiaticae
Appearance
Linguae Austroasiaticae | ||
---|---|---|
Situs: | Asia meridionalis | |
Status: | familia late dispersa, ab omnbus aliis familiis segregata (nisi, ut suaderunt Schmidt et Benedict, in Austricam iungenda) | |
Divisiones: | ||
ISO 639-2: | mkh
| |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Linguae Austroasiaticae[1] ad familiam pertinent linguarum per Asiam Orientalem diffusarum. Principales huius familiae linguae sunt Vietnamica, Khmer, et Mon.
Verba quaedam linguarum Austroasiaticarum apud alias linguas valuerunt, exempli gratia Tai-Kadai, Proto-Dravidicam, et linguas Sinotibetanas, necnon varias linguas Indicas. Suaderunt nonnulli philologi linguas Austroasiaticas linguis Austronesianis cognatas esse, unde postulant superfamiliam Austrica designatam.
Haec sunt divisiones linguaeque praecipuae huius familiae:
- Linguae Munda
- Linguae Mon-Khmer
- divisio septentrionalis
- linguae Khasianae: Khasi, Pnar, War
- linguae Khmuicae: Mlabri, Yumbri, Khao, Bit
- series Khmu: Khmu, Khuen, O'du, Mal, Phray, Phai, Lua
- series Xinh Mul: Khang, Phong-Kniang, Puoc
- linguae Palyu seu Pakanicae seu Mangicae: Paliu, Bugan, Buxin, Kemie, Kuan, Mang
- linguae Palaung-Wa
- series Palaung-Riang: Shwe, Pale, Rumai, Riang, Yinchia, Lamet, Con, Danau
- series Angku: Angku, Hu, Mok, Samtao, U
- series Wa: Blang, La, Lawa, Wa seu Paraok, Phalok
- divisio centralis
- linguae Viet-Muong seu Vieticae
- Vietnamica seu Annamitica, Muong
- Arem, Cuôi (Hung et Tho), Aheu, Ruc, Sach, May, Chut, Maleng, Pong, Hung, Tum, Khong-Kheng
- Linguae Katuicae
- linguae Bahnaricae
- lingua Khmer seu Cambosica
- linguae Pearicae: Pear, Chong, Samre, Suoy
- linguae Mon: Mon, Nyah Kur
- linguae Aslianae
- series Semang seu Jahaica: Chewong, Batek, Jehai, Mindriq, Mintil, Mos, Kensiu, Kintaq
- series Senoi: Semai, Temiar, Lanoh, Sabum, Semnam, Jah Hut
- series meridionalis: Besisi seu Mah Meri, Semelai, Temoq, Semaq Beri
- linguae Nicobaricae
- Car, Chaura, Teressa, Bompoka
- dialecti meridionales: Condul, Nicobar Magna, Nicobar Parva, Milo, Sambelong, Tafwap
- dialecti centrales: Camorta, Katchal, Nancowry, Trinkut
- linguae Viet-Muong seu Vieticae
- divisio septentrionalis
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]