Leontius
Obitus: 15 Februarii 706; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Familia
Leontius (ignotum quo anno natus fuerit; mortuus 15 Februarii 706) fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 695 usque ad 698.
Familia et vita privata
[recensere | fontem recensere]Leontius e nobili Isaurorum familia ortus est. Constantino IV et Iustiniano II imperatoribus, dux feliciter in oriente contra Arabes pugnavit, sed anno 692 ab imperatore revocatus, in carcerem coniectus est. Nescimus an id propter cladem apud Sebastopolim contra Arabes acceptam fieret. Tres annos postea autem in gratiam reversus est et thematem Helladem strategus ire debuit. Sed Leontius, cui in carcere duo monachi imperium praedixerant et qui sciebat Iustinianum omnibus odio maximo esse, consilium cepit rerum novarum. Idcirco captivos Constantinopoli liberavit et cum iis palatium expugnavit. Iustinianum imperatorem captum in circum tulerunt, ubi lingua ei excisa est. Tum in exilium in Chersonesum missus est.
Imperator
[recensere | fontem recensere]Statim Leontius a patriarcho Callinico imperator coronatus est. imperator novus praesertim Arabes, qui 697 Carthaginem expugnaverant, fugare voluit. Itaque classem sub paefecto et patricio Ioanne eo misit. Sed milites Romani victi se Cretam rettulerunt, ubi Apsimarem imperatorem clamaverunt, qui postea Tiberii III nomen sibi dedit.
Casus et mors
[recensere | fontem recensere]Anno sequente Constantinopolim expugnavit, Leontio nasum excidere et in monasterium Illyricum ferre iussit. Ibi vivebat ad annum 706, cum Iustinianus II, qui anno 705 iterum imperium adeptus erat, eum Constantinopolim trahere et cum Tiberio III multis cruciatibus in circo necare iussit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- R. Scott Moore, "Leontius"