Carthago
Carthago[1] (Punice 𐤒𐤓𐤕𐤟𐤇𐤃𐤔𐤕, Qart-ḥadašt, 'urbs nova') fuit urbs et civitas sui iuris a Poenicis in Africa Septentrionali anno 814 a.C.n. condita.
Ad litus Maris Mediterranei cum portu magno sita est. Secundum narrationes Romanas, Carthago colonia condita est a Didone, prima urbis regina, quacum Aeneas praeterea Carthagine moratus est, priusquam in Italiam veniret. Carthagine quotannis annis bini reges creabantur.
Romani tria bella Punica contra Carthaginenses gesserunt.
- Annis 264–241 a.C.n.: Primum Bellum Punicum, Messanae causa indictum.
- Annis 218–201 a.C.n.: Secundum Bellum Punicum, Sagunti causa indictum.
- Annis 149–146 a.C.n.: Tertium Bellum Punicum, pecuniae et Catonis causa: nam Marcus Porcius Cato iterum atque iterum in senatu sententiam exclamabat: "Ceterum censeo Carthaginem esse delendam."
Carthaginienses praeclari:
- Hamilcar Barca
- Hannibal Barca
- Hanno, nauta qui circa Africam navigavit
- Hasdrubal Barca
- Mago Barca
- Publius Terentius Afer, auctor comoediarum
- Quodvultdeus Carthaginiensis, pater ecclesiae saeculi quinti
Anno 439, Geiserico rege Vandalorum Carthaginem expugnaverunt. Ab eodem anno usque ad annum 533, urbs fuit caput Regni Vandalorum. Die autem 13 Septembris anni 533, Flavius Belisarius Vandalos ad decimum lapidem ab urbe Carthagine positum vicit et postridie urbem occupavit. Exinde Carthago iterum pars imperii Romani fuit.
Anno 698, Arabes Carthaginem occupaverunt.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Carthāgō -inis, f., etiam Cartāgō, Karthāgō, Kartāgō. Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982); Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Matisoo-Smith, Elizabeth, et al. 2016. "A European Mitochondrial Haplotype Identified in Ancient Phoenician Remains from Carthage, North Africa." PLOS One, 25 Maii 2016.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Carthaginem spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 36°50′38″N 10°19′35″E • Thesaurus Getty • Treccani • Большая российская энциклопедия |