Iugum Iablonovyi
Appearance
Iugum Iablonovyi[1] vel Pomorum iugum[2] (Russice Яблоновый хребет, Buriatice Ябалан дабаан[3]) est magnum iugum montium in Transbaicalia. Eius longitudo circa 650 chm, mons altissimus est Kontalakskij Golec altitudinis 1706 m. Larice et pinetis, interdum et abiete montes obsiti sunt. Iuga Czerskii et Palmarium ad iugum Iablonovyi adiacent. Čingikan montes iuga Czerskii et Iablonovyi coniungunt. Witimus flumen a planitie elevata Witimensi iugum separat.
Hydrographia
[recensere | fontem recensere]Divortium aquarum Oceani Pacifici et Oceani Arctici iugum Iablonovyi est; mons eius, quae mons Pallasii(ru)[4] nominatur, divortium est aquarum Lenae, Ieniseae et Amuris. Tschita flumen in iugo Iablonovyi et Nertscha in Čingikan oritur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Яблоновый хребет.
- ↑ Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XXI. (Textus apud Google Books)
- ↑ Iablonovyi, Nomen Russicum Iugum malorum significat, sed haec est errabunda nominis Buriatici etymologia populo grata, quae Traiectus, Montes traiectibiles significare videtur.
- ↑ Nomine Petri Simonis Pallasii.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 52°3′0″N 113°35′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon |