Jump to content

Flavius Eusebius (filius)

E Vicipaedia

Flavius Eusebius (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quarti fuit.

Pater eius Flavius Eusebius consul anni 347 erat, frater Flavius Hypatius, soror Eusebia, uxor Constantii II imperatoris. Humili loco Thessalonicae natus pater per gradus miliares celeriter ad summos magistratus ascensit. Sorore favente fratres mox cursum honorum adierunt.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Eusebius circa annum 355 consularis Hellesponti, deinde Antiochiam adiit, ubi Libanius orator ei litteras mandavit et anno 356 consularis Bithyniae factus est. Anno 359 una cum fratre consul factus est[1]. Anno 371 Valente regnante fratres Antiochiae accusati sunt, quod purpuram petivissent. Quamvis innocentes "exilio et pecuniariis adflicti" sunt, sed circa annum 378/379 revocati sunt et pecunia eis reddita est[2].

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XVIII 1,1
  2. Ammianus Marcellinus XXIX 2, 9-11


Antecessores:
Censorius Datianus et Neratius Cerealis
Consul
359
cum
Flavio Hypatio
Successores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus X et Flavius Claudius Iulianus Caesar III