Flavius Eusebius
Appearance
Flavius Eusebius (nescimus, quando natus sit, mortuus est ante annum 353) vir publicus Romanus saeculi quarti erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Familia eius ordinis humilis e Thessalonica urbe in Macedonia orta est. Uxorem duxit ac tres liberos habuit: Flavium Eusebium et Flavium Hypatium filios, qui anno 359 consules fuerunt. atque filiam Eusebiam, quae post mortem patris hieme anni 352/353 Constantio II imperatori Romano nupsit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ante annum 347 Eusebius per gradus exercitus Romani ad honorem magistri equitum et peditum pervenit[1]. Hoc anno consulatum gessit primus e gente sua, una cum Vulcacio Rufino collega[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Codex Theodosianus XI 1,1
- ↑ CIL 10 477[nexus deficit]
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus IV et Imp. Caesar Flavius Iulius Constans Augustus III |
Consul 347 cum Vulcacio Rufino |
Successores: Flavius Philippus et Flavius Salia |