Jump to content

Ericus Kästner

E Vicipaedia
Wikidata Ericus Kästner
Res apud Vicidata repertae:
Ericus Kästner: imago
Ericus Kästner: imago
Ericus Kästner: subscriptio
Ericus Kästner: subscriptio
Nativitas: 23 Februarii 1899; Dresda
Obitus: 29 Iulii 1974; Monacum
Patria: Imperium Germanicum, Res Publica Vimariana, Germania nazistica, Germania occupata, Res publica Foederalis Germaniae, Germania
Nomen nativum: Emil Erich Kästner

Familia

Genitores: ; Ida Kästner
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Bogenhausener Friedhof

Ericus Kästner (1899-1974) fuit scriptor Germanicus, qui notus est praecipue satura poematisque iocosis ac libris puerilibus, sicut De Aemilio et investigatoribus. Pro vita sua Als ich ein kleiner Junge war anno 1960 praemium Ioannis Christiani Andersen meruit.

De operibus eius duo tantum libri Latine redditi sunt.

De vita et operibus

[recensere | fontem recensere]

Ericus Kästner die 23 Februarii 1899 Dresdae in Saxonia filius unicus ex patre Aemilio Kästner ephippiario et matre Ida (nata Augustin) ornatrice natus est. Anno 1913 Kästner studia iniit ludi magistri in seminario Dresdensi, sed hoc consilio destitit in militiam profecturus, qua facta ultimis annis bello interfuit. Huius belli causa pacifista austerus factus est militiaeque dissuasor.

Post bellum apud universitatem Lipsiensem studia historiae litterarumque Germaniae exercitavit, in quibus anno 1925 gradum doctoris adsecutus est. Praeterea philosophiae et arti theatrali studuit. Pecuniam studiis comparavit diurnarii et critici munera praebens apud Leipziger Neueste Nachrichten.

Anno 1927 Kästner Berolinum immigravit. Anni Vimarienses (1927-1933) operibus eius quam fecundissimi fuisse videntur, nam poemata, commentationesque et aestimationes criticas in multis edidit ephemeridibus, sicut Berliner Tageblatt et Vossische Zeitung nec non Die Weltbühne. Ad annum 1933 Kästner plus quam 350 commentationes scripsisse videtur,[1] sed certe plures scripsit, nam multa scripta eius amissa sunt anno 1944 in bombarum imbre, qui domum eius delevit.

Kästner multos libros pueriles inter gentes dilectos scripsit, sicut Emil und die Detektive (1929).[2] Temporibus nazismi etiam de rebus politicis scripsit, arbitratus pueros iuvenesque dociliores ad pacifismum esse. Regimini nazistarum adversabatur, et idcirco libri eius prohibebantur, et quidem anno 1933 in rogum portati sunt, excepto libro De Aemilio et investigatoribus. Kästner etiam a Reichsverband Deutscher Schriftsteller, societate scriptorum Germanorum nazifiata, exclusa erat, sed nihilo minus in Tertio imperio sine exilio hibernavit.

Fabian est mythistoria magna ad lectores adultos pertinens, anno 1931 editus. Eo componendo libro Kästner aliquo modo genus cinematographicum imitari conatus est. Fabianus quidam, otiosus peritus litterarum, intrepide velocitatem temporum et casum rei publicae Vimariensis experitur. Quae mythistoria Kästneriana inceptionem praebuit pelliculae eiusdem tituli, Fabian, a Dominico Graf dispositae.

His temporibus tamen Kästner praesertim libros pueriles composuit, sicut Pünktchen und Anton (1931) et Das fliegende Klassenzimmer (1933), de quo nonnullae cinematographicae versiones factae sunt. Der 35. Mai, anno ante editus, mundum phantasticum describit, qui per armarium intratur. Haec terra res de futuris indicantes includit sicut telephona mobilia.

Temporibus tertii imperii libros non politicos scripsit, sicut Drei Männer im Schnee (1934) sumptibus domus editoriae Helveticae. Anno 1942 nactus est occasionem scriptum scaenarium componendi ad pelliculam, qua de Barone Mynchusano narratur.[3]

Finito bello Kästner Monacum immigravit, ibique editor rerum culturalium ephemeridis Die Neue Zeitung factus est. Praeterea edendam iuvenum ephemeridem Pingvin curavit, multisque rostris litterariis radiophonicis interfuit. Complures de nazismo cantiones ludosque vocales composuit, nec non orationes et progymnasmata de scripsit. Etiam libros pueriles scribere perrexit, sicut Die Konferenz der Tiere, satura pacifistica, in qua animalia mundi coniuncta unanimiter homines ad universam exarmationem coegerunt. At mundus, quippe qui militaribus consiliis, pulchris verbis crustatis, pacem parare videretur, eum penitus fefellit. Nihilo minus motum pacis numquam reliquit. Sed partim alcoholismi causa libros minus minusque divulgabat. Annis 1950 et 1960 Kästner praecipue scriptor librorum puerilium habebatur, de quibus multis praemiis adfectus est.

Kästner numquam uxorem duxit, sed paene quadraginta annis Luiselottae Enderle, diurnariae et dramaturgae, convixit. Anno 1957 filium unicum, Thomam, accepit ex Friedel Siebert natum, cui ultimas libros pueriles dicavit, scilicet Der kleine Mann et Der kleine Mann und die kleine Miss.

Kästner die 29 Iulii 1974 cancro oesophagi mortuus est.

  1. Görtz & Sarkowicz 1998.
  2. Qui liber ab Udalrico Krauße anno 2011 Latine redditus est.
  3. Kästner de barone Mynchusano etiam librum puerilem scripsit, quem Nicolaus Gross anno 2001 latine interpretatus est, scilicet Baronis Mynchusani mirabilia itinera et pericula marina terrestiaque.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bienert, Michael (2014) Kästners Berlin. Literarische Schauplätze. Verlag für Berlin-Brandenburg, 2014
  • Görtz, Franz Josef & Sarkowicz, Hans (1998) Erich Kästner. Eine Biographie. Piper.
  • Hanuschek, Sven (2024) Keiner blickt dir hinter das Gesicht. Das Leben Erich Kästners. Hanser Verlag
  • Larson, Katherine Sue Gelus (1968) Through the Looking Glass of Erich Kästner: Culture and Crisis in Germany. Stanford University, Department of History.
  • Schneyder, Werner (1982) Erich Kästner. Ein brauchbarer Autor. Kindler.
  • Zonneveld, Johan (2011) Bibliographie Erich Kästner: mit einer ausführlichen Zeittafel und zahlreichen Fotos von Stationen seines Lebens und den literarischen Schauplätzen, 1-3. Aisthesis Verlag.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ericum Kästner spectant.
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
  • Biographia (Theodisce)
  • Biographia (Theodisce)
  • Museum Erico Kästner dicato (Theodisce)