Jump to content

Progymnasma

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Progymnasma (-tis, n.) (Graece προγύμνασμα) vel praeexercitamen[1], vel meletemata[2] (pl.) (Graece μελετήματα), est fere scriptura parva, saepe ab auctoris ipsius conspectu oblata. Progymnasmata critica, praeconia publica, disputationes doctae, observationes vitae cotidianae, memoriae cogitationes esse possunt.

Definitio progymnasmatis obscura est, cum facile articulis fabulisque parvis implicetur. Omne fere progymnasma hodiernum prosa oratione scribi solet, sed sunt opera versibus pacta hoc nomen tenentia, e.g. Alexandri Pope progymnasmata "De Critico" et "De Homine." Cum brevitas saepe progymnasma definiat, sunt autem alia progymnasmata ingentia, sicut Ioanni Lockii Progymnasma de Intellectu Humano et Thomae Malthi Progymnasma de Principiis Populorum et Micael Mantani Experimenta et conata (Francogallice Essais)

Antiquitate progymnasmata exercitationes rhetoricae fuerunt, quae ad pedetemptim meliorandam rationem facultatemque dicendi tetenderunt. Progymnasmata gradus varii sunt, quibus discipulus orationis scientiam aggreditur. Cursus traditionalis artis rhetoricae progymnasmata hac ordine posuit:

His studiis perfectis, discipulus gymnasma (orationem plenam dictam alibi in quamdam disputationem) parabat.

Hermogenes Tarsi et Aelius Festus Aphthonius (saeculis secundo tertioque) commentario prostibularios autentica suscriptor.?

  1. Priscianus, apud quem etiam praeexercitamentum et praeexercitatio legitur. Vide etiam http://rhetoric.byu.edu/Pedagogy/Progymnasmata/Progymnasmata.htm
  2. Ut in titulos librorum Otium Vindelicum sive Meletematum Historico-philosophicorum Triga (1731, Johann Jakob Brucker), etiam Meletemata Sacra sive Commentarius Exegetico-Critico-Dogmaticus (1816, Karl Christian Tittmann)
  3. Quintilianus, Institutio Oratoria II.4.26: "Solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis cum quaerere atque exequi iuberent 'cur armata apud Lacedaemonios Venus' et 'quid ita crederetur Cupido puer atque uolucer et sagittis ac face armatus' et similia, in quibus scrutabamur uoluntatem, cuius in controuersiis frequens quaestio est: quod genus chriae uideri potest."