Jump to content

Diprotodontia

E Vicipaedia

Classis : Mammalia 
Infraclassis : Marsupialia 
Superordo : Australidelphia 
Ordo : Diprotodontia 
Owen, 1866
   
Palaeontologia
28–0 m.a.
Oligocaeno exeunte – Recens

Diprotodontia (Graece, 'duo dentes anteriores') sunt ordo mammalium marsupialium qui 155 fere species comprehendit,[1] inter quas macropodidae, phalangeriformes, koala, vombatus, et multa alia animalia. Inter diprotodontia exstincta sunt Diprotodon magnitudinis rhinocerotidarum et Thylacoleo, leo marsupialis vulgo appellatus.

Proprietates

[recensere | fontem recensere]
Incisores mandibulares medii, maior diprotodontium proprietas, in hoc Macropode fuliginoso fuliginoso patent.
Macropus giganteus.
Macropus agilis.

Paene omnia diprotodontia exstantia sunt herbivora, ut erant plurima quae nunc exstincta sunt. Nonnulla diprotodontia insectivora et omnivora describuntur, et potoridae inter vertebrata sunt paene unicae quia fungis vescuntur, sed haec animalia recentiores ex generali modo vivendi adaptationes orta fuisse videntur. Thylacoleonidae exstinctae sunt solus grex diprotodontium notus qui plerumque carne vescebantur.

Diprotodontia solum in Australasia inveniuntur. Prima fossilia nota ex Oligocaeno exeunte sunt, sed aliquot species profecto sunt antea ortae, quia magni hiatus inter fossilia Australiana fiunt, et paene nulla in Nova Guinea inveniuntur, insula quae geologice actuosa est. Magna diprotodontium Oligocaenorum notorum diversitas monstrat hunc ordinem multo antea variare coepisse.

Multa ex maximis tenuissimisque diprotodontibus (cum pervariis aliis megafaunis Australianis) exstincta facta sunt cum homines Australiam abhinc annorum 50 000 fere primum attingerent. Quae exstinctio fortasse venatione, sed magis a mutationibus habitationis ab industria humana effecta fiebat, insigniter usu ignis.

Duae proprietates anatomicae maximi momenti diprotodontia una designant. Species huius ordinis primum sunt "diprotodonticae" (vocabulum 'duo dentes anteriores' significans), nam eis sunt par magnorum incisorum procumbentium in maxilla inferiori, proprietas in multis primis mammalium atque adeo mammaliformium gregibus communis. Maxilla diprotodontium est brevis, plerumque cum ter binis incisoribus superioribus (vombatidis, sicut rodentibus, sunt solum unum par), et nulli canini inferiores. Altera proprietas anatomica quae diprotodontia distinguit est syndactylia, fusio secundi tertiique pedis digitorum usque ad basim unguium, cum autem ungues separati essent.[2] Digitus quintus plerumque caret, et digitus quartus saepe magnopere amplificatur.

Syndactylia non communis est (quamquam in marsupialibus omnivoris Australianis invenitur) et plerumque adaptatio scandendi putatur. Nihilominus, multa diprotodontia hodierna omnino sunt terrestria, atque alias huius modi vivendi adaptationes evolverunt. Ergo, historia specierum generis Dendrolagi praecipue contorta est, nam haec animalia arborealia iamdudum fuisse videntur, deorsum ad solum moventia—eodem tempore longos pedes macropodidiformes evolventia—antequam ad arbores redierunt, ubi pedes posteriores tum imminuerint et dilataverint, cum novam scandendi rationem evolverent.

Primum fossile diprotodontium notum ex Oligocaeno exeunte (abhinc annorum a 23.03 ad 28.4 milliones) ortum est, et prima species quae agnosci potest Hypsiprymnodon bartholomaii ex Miocaeno ineunte est.[3] Anno 2020, fossile Mukupirnae inventum est, quod progenies vombatiformium putatur.[4]

Classificatio

[recensere | fontem recensere]

Solum duo subordines inter diprotodonta olim agnoscebantur, quae erant vombatiformes, qui vombatidas et koala, ac phalangerida, quae omnes familias alias amplectebantur, sed Kirsch et al. (1997) has familias in tris subordines digesserunt. Praeterea, sex familiae phalangeriformium in duas superfamilias nunc finduntur.

Ordo DIPROTODONTIA

† Familia, genus, vel species exstincta

  1. Meredith, Westerman, et Springer 2009.
  2. Tolweb
  3. The Paleobiology Database
  4. Fossils of 'big boned' marsupial shed light on wombat evolution. . The Guardian (The Guardian). 25 Iunii 2020 
  5. Naish, Darren. Of koalas and marsupial lions: the vombatiform radiation, part I. . Scientific American (Scientific American, Inc.) 

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Kear, Benjamin P., Bernard N. Cooke, Michael Archer, et Timothy F. Flannery. 2007. "Implications of a new species of the Oligo-Miocene kangaroo (Marsupialia: Macropodoidea) Nambaroo, from the Riversleigh World Heritage Area, Queensland, Australia." Journal of Paleontology 81, no. 6 (November): 1147–67. doi:10.1666/04-218.1. Abstractum.
  • Meredith, Robert W., Michael Westerman, et Mark Springer. 2009. "A phylogeny of Diprotodontia (Marsupialia) based on sequences for five nuclear genes." Molecular Phylogenetics and Evolution 51 (26 Februarii): 554–71. doi:10.1016/j.ympev.2009.02.009. PMID 19249373. PDF.
  • Nowak, Ronald M. 1999. Walker's Mammals of the World. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-5789-9.
  • Wilson, D. E., et D. M. Reeder. 2005. Mammal Species of the World. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-8221-4.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]