Jump to content

Demetrius (dux Pereslaviae)

E Vicipaedia
Wikidata Demetrius (dux Pereslaviae)
Res apud Vicidata repertae:
Demetrius (dux Pereslaviae): imago
Demetrius (dux Pereslaviae): imago
Nativitas: 1250;
Obitus: 1294; Volokia
Patria: Ducatus Volodimiriensis

Familia

Genitores: Alexander Nevensis; Alexandra Brecislai filia
Proles: Ioannes Demetrii filius
Familia: Rurici domus

Memoria

Sepultura: Spaso-Preobrazhensky Cathedral

Insignia heraldica

Demetrius (dux Pereslaviae): insigne
Demetrius (dux Pereslaviae): insigne

Demetrius Alexandri filius, anno 1250 natus et anno 1294 mortuus, fuit magnus dux Volodimiriae ab anno 1276 ad 1281 et ab anno 1283 ad 1294, dux Pereslaviae Transsilvanae ab anno 1263 ad 1294 et dux Novogardiensis quater (12601263, 12721273, 12761281 et 12851292).

Alexandri Nevensis filius secundus, post Basilium, cui pater ius heredis ademit, ducatum Novogardiae a patre accepit, Dorpatum anno 1262 oppugnavit; ab anno 1263 ducatum Pereslaviensem accepit, quo a Novogardiensibus eiectus abit, et rursus invitatus abnegabat, sed postea non semel Novogardiam revertebat; Pereslaviam autem nunquam reliquit. Patruo suo Basilio mortuo magno ducatu Volodimeriae ut senior gentis nactus est, quem post undecim annos fratri suo Michaeli sua sponte dedit, et iterum Pereaslaviam revertit, quam mortuus filio suo Ioanni reliquit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]