Cursus publicus
Cursu publico[1] epistulae litterae et merces parvae et dona parva mittuntur per orbem terrarum. Quo officio cum aut ex re publica aut lucri faciendi causa fungi possimus, tamen inde a medio saeculo undevicensimo, qui res publicas gubernant, quominus cursus publicus a privatis libere geratur, ita impedire solent, ut magistratibus eum potius vindicent, qui aliqua pecunia collecta pittaciis cursualibus agglutinatis curent, ut omnia recte circumferantur.
Nostris diebus per cursum publicum multis in civitatibus non litterae solum mittuntur, sed pecuniae etiam conservantur et solvuntur nec non etiam res telephonicae administrantur.
De cursu publico populi Romani
[recensere | fontem recensere]Imperii Romani temporibus, cursu publico Augusti Caesaris auspiciis instituto epistulae et homines ex re publica raedis celerrimis huc illuc vehebantur. Stationes autem, ubi nuntii cursus publici se reficere et equos mutare solebant, pausatae appellabantur, a quo verbo linguis vulgaribus illa postae vox orta est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hoc nomen lexicon Davidi Morgan et Lexicon Recentioris Latinitatis praebent.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Aiyangar, Sakkottai Krishnaswami, et A. S. Krishnaswami. 2004. Ancient India: Collected Essays on the Literary and Political History of Southern India. Asian Educational Services. ISBN 978-0-8018-8359-0.
- Almási, Gábor. 2010. Humanistic Letter-Writing. Moguntiaci: Institute of European History. Editio interretialis.
- Dorn, Harold, et James E. MacClellan. 2006. Science and Technology in World History: An Introduction. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 978-0-8018-8359-0.
- Heaton, J. Henniker. 1905. "Imperial Postal Services." In The Empire and the century, 288–317. Londinii: John Murray.
- Lowe, Robson. 1951. Encyclopedia of British Empire Postage Stamps. Vol. 3. Londinii.
- Mazumdar, Mohini Lal. 1990. The Imperial Post Offices of British India. Calcuttae: Phila Publications.
- Mote, Frederick W., et John K. Fairbank. 1998. The Cambridge History of China. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-24333-9.
- Peabody, Norman. 2003. Hindu Kingship and Polity in Precolonial India. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-46548-9.
- Prasad, Prakash Chandra. 2003. Foreign Trade and Commerce in Ancient India. Abhinav Publications. ISBN 978-81-7017-053-2.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad cursum publicum spectant (Mail, Post). |