Jump to content

Carolus Gounod

E Vicipaedia
Carolus Franciscus Gounod.

Carolus Gounod (natus Lutetiae die 17 Iunii 1818; mortuus Sancti Clodoaldi die 18 Octobris 1893) fuit compositor Francicus. Notas imprimis in melodramatibus et rebus spiritualibus composuit.

Vita atque opera

[recensere | fontem recensere]

Lutetiae musicae studuit primo apud Antoninum Reicha, antequam apud Conservatorium Parisiense inter discipulos Iacobi Francisci Halévy sese insereret. Anno 1839 ei adiudicatum est Praemium magnum Romae quod dicitur, ut in Italia studiorum pergendorum facultas daretur. Ibi magni fecit indagationes de musicographis musicae sacrae priscis. Quibus rebus terminatis Lutetiae organista fuit et in sacerdotum erudiendorum seminarium intravit. Cum autem Sapho, eius melodrama primum, anno 1851 feliciter prospereque acceptum esset, cursum honorum clericalem liquit. Eventus maxime felix fuit productio melodramatis praetitulati Le médecin malgré lui anno 1858, cuius argumenta in comoedia eiusdem tituli scriptoris inclutissimi Molière inveniuntur. Sed etiam melodrama praetitulatum Faust (1859), secundum drama Goethii confectum, in maximi momenti artificiis numerandum esse constat. Sequebantur Mireille (1864) et Roméo et Juliette (1867).

Praeter melodramata exaravit copiam magnam oratoriorum, missarum, motetorum, hymnorum. Quorum notissimum opusculum vocatur Méditation sur le Premier Prélude de Piano de Bach, ubi Ave Maria quaedam aures indulgentia corrumpit. Gounod autobiographiam quoque scripsit, quae anno 1896 post mortem in lucem prolata est cuique est titulus Mémoires d’un artiste.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Gounod spectant (Charles_Gounod, Charles Gounod).
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!