Jump to content

Missa

E Vicipaedia
Episcopus casula et dalmatica indutus caelebrat missam

Missa, quae in Novo Testamento dominica cena[1] aut fractio panis[2] appellatur, est celebratio Eucharistiae, ut nominatur in Latinis Ecclesiae Catholicae Romanae ritibus, in Ecclesiis Catholicis Veteribus, in Anglo-Catholico Anglicanismi usu, et in nonnullis regionibus Lutheranis, civitatibus Scandinaviis Balticisque non exclusis. In Ecclesia Orthodoxa autem eucharistia Divina Liturgia nominatur.

Ut ad profundiora de Divina Liturgia tuearis, vide Ritus Byzantinus.

Enodatio nominis

[recensere | fontem recensere]

Verbum missae demitur ex illa missione, quam episcopus aut presbyter aut, si adest, diaconus profert exeuntibus ritibus: "Ite, missa est". Quod verbum primum dimissionem tantum valebat; deinde, totum ritum, quem concludebat, complexum est; in praesentia tandem, aucta verbi significatione, missa item est quasi officium seu munus, quod, antequam domos redeant, fidelibus divinitus commendatur.

Ecclesia Catholica

[recensere | fontem recensere]
Missa in ecclesia paroeciali Sanctae Mariae in quodam vico in Germania, die 28 Septembris 2006

Missa est efficax passionis et resurrectionis Christi memoria, quae sub speciebus panis et vini perpetuatur; huiusmodi memoria tali efficacitate est praedita, ut, pronuntiatis a sacerdote verbis Christi, mutatio fiat totius substantiae panis in corpus Christi et totius substantiae vini in sanguinem eius. Quo rem clarius explicet, Ecclesia de more utitur vocabulo transubstantiationis. Hoc sensu missa dicitur quoque sacrificium Christi, quia, dum missa peragitur, ipsa mors ipsaque resurrectio eius sub aliis adspectibus se ostendunt.

In Ecclesia Catholica soli sacerdotes rite ordinati, qui viri tantum sunt, missae valide praesunt eamque valide celebrant. Ecclesia hodie servat duos usus unius eiusdemque ritus Romani, scilicet, usum ordinarium et usum extraordinarium, ut a summo Pontifice Benedicto XVI per constitutionem apostolicam motu proprio datam Summorum Pontificum constitutum est. Missa igitur utroque modo celebrari potest.

Missa ex duabus partibus praecipue constat, liturgia nempe verbi et liturgia eucharistica, quae tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant. Adde huc quod quidam ritus missam aperiunt et concludunt. Omnia peragenda sacerdoti vel populo describuntur in ordine missae.

Partes Missae

[recensere | fontem recensere]

Ordinarii missae partes, quae plerumque cantu peraguntur, sunt haec quae sequuntur:

  1. Kyrie
  2. Gloria
  3. Credo
  4. Sanctus
  5. Benedictus
  6. Agnus Dei

Sine cantu:

  1. Canon seu Prex eucharistica
  2. Benedictio

Sunt partes propriæ missæ:

  1. Introitus
  2. Collecta
  3. Epistola
  4. Gradualis
  5. Tractus
  6. Sequentia
  7. Alleluia
  8. Offertorium
  9. Secreta
  10. Præfatio
  11. Communio
  12. Postcommunio

Missale Romanum 1970

[recensere | fontem recensere]

Praelatus ritus Novus Ordo (Missae celebrandi) appellatur; et post Concilium Vaticanum II institutus est anno 1970, Paulo Papa VI regnante.

Missa, quae celebratur secundum novissimum Missale Romanum, usus ordinarius Ritus Romani dicitur. Paulus VI Papa, ex praecepto Concilii Vaticani II, annuendo voluntati Pii Papae V[3], Missale ex toto iuxta "pristinam sanctorum Patrum normam" instauravit et in vulgus emisit. Praeterea, usus ordinarius Ritus Romani abundantioribus Sacrae Scripturae lectionibus et variis precibus locupletatur, inter quas eminent praefationes et preces eucharisticae. Hoc Missale in omnes fere linguas conversum est; et tali per universum orbem praestantia in usu est, ut vere universalis Ecclesiae conspicuum sit indicium.

Missale Romanum 1962

[recensere | fontem recensere]

Ante Concilium Vaticanum II, ritus Tridentinum appellatur, sive Pii V, a nomine papae (Pii V), qui hunc ritum promulgavit. Unica lingua sollemnis est Lingua Latina. Anno autem 1962, vetus ordo a Ioanne Papae XXIII reformatus est; e.g., formula "pro perfidis Iudaeis" abrogata est. Hodie iste celebrari sine circumscriptione potest, non tamen private in diebus Tridui Paschalis.

Missale illud, quod restitutioni Concilii Vaticani II antecessit et quibusdam emendationibus a Ioanne Papa XXIII correctum est, iussu Benedicti Papae XVI, iterum in usu versatur; dicitur Missale Sancti Pii V, et minus recte Missale Tridentinum. Usus extraordinarius Ritus Romani, uti appellatur, una tantum lingua Latina utitur. Secundum hunc usum, quilibet sacerdos potest in praesentia privatim celebrare extra sacrum triduum paschale; in ecclesiis tamen paroecialibus, diebus dominicis et festis, una tantum publica celebratio haberi potest.

Nexus interni

  1. Cf. I Corinthios 11, 20.
  2. Cf. Actus Apostolorum 2, 42
  3. Confer Pius V, Bulla Quo Primum.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad missam spectant (Liturgy, Mass (liturgy)).