Jump to content

Carolus Collodi

E Vicipaedia
Carolus Collodi


Carolus Collodi (natus Carlo Lorenzini Florentiae die 24 Novembris 1826 – ibidem obiit die 26 Octobris 1890) fuit scriptor praecipue librorum puerilium ac scriptor diarii Italicus. Praeclarissima fabula eius est Pinoculus.

Collodi annos duos rhetoricae philosophiaeque studuit. Usque annum 1848 operam dabat in Bibliotheca Piatti Florentina antequam stipendia merere inciperet; voluit enim adiuvare regem Carolum Albertum Sardiniae in Austriacos. Tunc periodicum satiricum "Il Lampione" condidit quod Austriaci victoria parta anno 1849 interdixerunt. Anno autem 1853 commentarios novos praetitulatos "La Scaramuccia" edidit Carolus Collodi scriptor independens. Anno 1859 denique voluntarie exercitum Iosephi Garibaldi adiit, renovavit editionem foliorum "Il Lampione" et pseudonymum Collodi (secundum locum natalem maternum) excogitavit.

Anno 1877 fabellas paedagogicas varias exarare coepit, in quibus Ioannulus (Gianettino) partes multas egit. Omnino volumina septem usque annum 1890 edita sunt. Pinoculus, garrulus naso crescenti, cum mentitur, prima vice mense Iulio 1881 in periodicis infantilibus "Giornale per i Bambini" apparuit in historiuncula Storia di un Burattino. Anno 1883 res eius gestae sub titulo Le Avventure di Pinocchio in lucem prolatae sunt. Inde Gualterus Disney anno 1940 pelliculam animatam famosissimam creavit.

Nexus interni

Externi nexus

[recensere | fontem recensere]