Cambyses II
Cambyses II (mortuus mense Iulio 522 a.C.n. in Syria) e gente Achaemenidarum fuit rex Persarum ab anno 530 aut 529 a.C.n. usque ad mortem. Patri Cyro II Magno successit. Praecipue notus est quod Aegyptios Persis subegit atque Pharaonis titulum sibi adrogavit (525 a.C.n.).
De familia
[recensere | fontem recensere]Secundum Herodotum Cambyses filius maior erat Cyri Magni et eius uxoris Cassandanae. Secundum Ctesian eius mater fuit Amytis, ultimi regis Medorum, Astyagis, filia. Herodotus alias genealogias in Aegypto divulgatas refert, quibus ipse non fidem habebat sed eas tacere nolebat ne quid praetermittere videretur, quae matrem ex Aegypto ortam Cambysi adsignabant[1]. Certe frater ei fuit Smerdis quem rex factus[2] occulte necari iussisse dicebatur. Phaedymiam Otanis filiam uxorem duxisse dicitur, atque insuper duas e sororibus[3]. Altera e sororibus a Strabone Meroe appellata[4] et in Aegypto mortua nomen suum Aegyptiacae urbi indidit quamquam, si quidem Herodoto credimus, ipsius fratris/mariti ictibus periit. Altera cui nomen Atossa erat postea Dario I nupsit[5]. Nihilominus Cambysi cum obiit nec filius nec filia erat.
Antequam rex Persarum fieret
[recensere | fontem recensere]Ex nomine quo annus in Babylonia designata est scimus anno 539 a.C.n./538 a.C.n., hoc est primo anno post Babyloniam captam, Cambysum titulo "Babyloniorum regis" ornatum esse et novi anni feriis interfuisse (Accadice Akîtum)[6]. Cur postea hunc titulum amiserit nescitur. Fortasse satrapiae aliquae praepositus est. Certe antequam in Massagetas exercitum duceret Cyrus filium maiorem Cambysen ut sibi succederet designavit.
De regno et bellis
[recensere | fontem recensere]Pharao Amasis II medio sexto saeculo societatem cum Croeso Lydiorum rege adversus Cyrum inierat[7] atque postea minacem et crescentem potentiam Persarum varie coercere conabatur. Itaque iam Cyro regnante bellum cum ultima magna monarchia quae nondum Persis oboediens erat parabatur. Cambyses pactum cum Arabis fecit ne spatiis arenosis desertisque quae ad Aegypti ianuam ducerent prohiberetur[8]. Simul plures Amasis socii defecerunt et ad Persas transfugerunt ut Polycrates Samius[9] navibus pollens aut Phanes Cariorum mercennariorum dux[10] qui consilia Pharaonis optime cognorat et Persis patefecit. Dux classis Udjahorresnet quoque sese Persis vendidisse videtur quoniam post victoriam Cambyses eius consiliis magna fiducia utebatur. Amasi 526 a.C.n. mortuo successerat Psammetichus III cuius exercitus ad Pelusium victus est. Deinde Cambyses Memphim facile expugnavit (525 a.C.n.) et Psammetichum captivum fecit quem primo servatum postea seditionem parantem necari iussit. Econtra si Herodoto credimus mumiam Amasis odio maximo motus profanavit [11]. Cambyses rex Aegypti renuntiatus est et nomen Mesuti-Rê (hoc est filius dei Ra) sibi assumpsit. Quae omnia per titulum nota exaratum in statua Udjahorresnet ducis classis Psammetichi ac postea praecipui consiliarii Aegytii Cambysis. Narrabat enim quomodo mores Aegyptios et officia religiosa regis novum Pharaonem docuisset.
Colonia Graeca Cyrene et proximum Libycum litus ne a Persis vastarentur statim se dederunt[12]. Secundum Herodotum Cambyses expeditionem adversus Carthaginienses in animo habebat quae adversantibus nautis Phoenicibus non facta est[13]. Exercitum in Ammonis oasem ubi celeberrimum oraculum erat misit qui tempestate arenosa sepulta omnino sublatus est nec quicquam de fortuna illorum militum postea cognitum[14]. Ipse exercitum in Aethiopes duxit qui mox inedia vexatus in Aegyptum redire coactus est[15].
Quamquam magnam partem regni a Perside longissime afuit Persae solebant dicere Cyrum patrem sibi fuisse, Cambysen dominum, Darium cauponem[16] hoc verbo duritiam et superbiam Cambysi obicientes.
An demens fuerit
[recensere | fontem recensere]In Herodoti Historiis Cambyses est homo iracundus et crudelis, sacro morbo a pueritia corripi solitus, qui familiares subito furore commotus saepe necabat. Sacerdotes -quos virgis caedere non dubitabat- et sacra Aegyptia ita contemnebat ut postquam gladiolo bovem Apim vulnerasset Aegyptios vituperarit qui animalia e carne et sanguine constantia velut deos adorabant. Simul eorum statuas et obeliscos deici comburique iubebat[17]. Eadem de monumentis religiosis profanatis apud Diodorum Siculum[18] et Strabonem[19] leguntur qui res ab ipsis sacerdotibus traditas repetisse videntur. Historici moderni de tanta malignitate dubitare coeperunt postquam inscriptiones Cambysen funus bovis Apis celebrantem describentes in Aegypto invenerunt. Coniecerunt ipsos sacerdotes fortasse odio Persarum et regis qui eorum privilegia imminuerat illas narrationes divulgasse et quae ad iniurias vetustatis referenda essent ad vandalismum Cambysis rettulisse. Potuit etiem fieri ut Persae initio mores et sacra Aegyptiorum respexerint et post seditionem aliquam demum insane saevire coeperint. Certe de insania Cambysis non dubitabat Herodotus. Fabulae ab historico Graeco narratae in litteris philosophicis, praecipue apud Stoicos[20], exempla insaniae tyrannorum fiunt. Item pictor Gerardus David exeunte quinto decimo saeculo Herodotum[21] secutus in diptycho Iudicium Cambysis inscripto saevitiam regis depingebat ac simul praevaricatores monebat ː etenim Cambyses patri Otanis Sisamni, rerum repetundarum convicto cum iudex esset, cutem detrahi iussit qua cute sellam in qua iudicare solebat texit. Ac deinde eius filium Otanem iudicem in eius locum fecit qui in exuviis patris sederet, memor poenarum quas daturus esset si iudicia vendidisset. E talibus locis Herodoteis nonnulli indagatores moderni coniecerunt Cambysen in nobiles Persicos praecipue saevisse qui provincias non administrabant sed diripiebant atque privilegia paucorum maioris faciebant quam felicitatem publicam. Illorum maledicta regnante Dario causam fuisse cur tam mala fama apud posteros fuerit Cambyses (et Smerdis ?)[22], ut postea imperatores Romani a quibusdam senatoribus plerumque denigrabantur..
De coniuratione magorum et morte
[recensere | fontem recensere]Rem obscurissimam narrant et Herodotus et Ctesias Darii inscriptione Behistuni reperta confirmatam, qui tamen fons communis esse potuit amborum scriptorum Graecorum (si non ipsa inscriptio at saltem res a regibus Persicis late divulgata)ː Cambysen fratrem Smerdin (vel Bardya in textu Persico) ita occulte necasse ut omnes Persae rem nescierint atque eum vivere pro certo habuerint. Etenim in Bactria satrapes erat nec reges Persici subiectos adire ad se sinebant sed per nuntios cum eis communicabant. Itaque unus e paucissimis consciis magus Gaumata cui aspectus vero Smerdi simillimus erat Smerdin se esse proclamavit atque regnum sibi vindicavit. Quae "coniuratio magorum" nonne tamen potuit ab ipsis interfectoribus, in primis Dareio cui scelus bono vertit, confingi ut caedem legitimi regis, Cyri Magni filii, specie honesta occultarent?[23]
Secundum autem Herodotum cum rem novam cognovit Cambyses iratus in Persiam adversus usurpatorem cum exercitu iter facere voluit. At cum equum conscenderet se ipse gladio suo vulneravit ac post nonnullos dies tabescente vulnere obiit. Aegyptii quia vulnus in femore accepit dicebant eo ipso membro corporis perisse quod in bove Api cecidisset ita iram divinam manifestam facientes. Cambyses in parva Syriaca urbe Ecbatanis dicta mortuus est. Oraculum tum Herodotus referebat Ecbatanis moriturum esse Cambysi praenuntians quod ille semper prave interpretatus esset tamquam Medica Ecbatana. Cum vero nomen loci accepit intellexit fatum ibi expleturum esse. Comites convocavit, effusis lacrimis fratris occultam et vanam[24] necem confessus eos hortabatur ut suppositum Smerdin necarent nec regem appellarent sed coniurationem comprimerent quam ad Medorum a Cyro nuper subiectorum ultionem referebat. Sic Herodotus[25].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Thalia 3.
- ↑ Sic inscriptio Behistunia. Secundum Herodotum iam in Aegypto erat Cambyses cum fratrem necandum iussit.
- ↑ Herodotus, Thalia 31-32 et 68.
- ↑ Strabo, Geographica XVII.1.5
- ↑ Herodotus, Thalia 88
- ↑ Chronica Nabonidi.
- ↑ Herodotus I.77.
- ↑ Thalia 5-9
- ↑ Thalia 40-44
- ↑ Thalia 4 et 11
- ↑ Thalia 16
- ↑ Thalia 13
- ↑ Thalia 17 et 19
- ↑ Thalia 26
- ↑ Thalia 17-25 qui culpam in ipsum Cambysen reiciebat qui ob iracundiam imparate et incaute hoc iter susceperat. Nihilominus capite 97 nonnullos Aethiopes eum subegisse fatebatur. Seneca, De ira III.20 hoc exemplum irae ab Herodoto sumpsit.
- ↑ Thalia 89
- ↑ Historiae III.30-35 et 38.
- ↑ Bibliotheca Historica I.46.4
- ↑ Geographica XVII.1.46
- ↑ Seneca, De ira III.14 et 20. De quo vide etiam ː B. Lavery, "Sons and Rulers : Paradox in Seneca's De Ira", L'Antiquité Classique, 1987 ː 279-283
- ↑ Historiae V.25.
- ↑ Dandamaev (1963)
- ↑ Clarisse Herrenschmidt, "Les historiens de l'Empire achéménide et l'inscription de Bisotun", Annales 1982 ː 813-823
- ↑ Etenim ex somnio quo Smerdin in throno sedentem et capite caelum tangentem viderat hoc decreverat. At si Herodoto credimus ipsi usurpatori quoque nomen Smerdis erat.
- ↑ Thalia 61-66
Fontes
[recensere | fontem recensere]Auctores Graeci
[recensere | fontem recensere]- Ctesias, Persica abbreviata in Photii Bibliotheca 72.8-12 [1]
- Flavius Iosephus, libro undecimo Antiquitatum Iudaicarum cap. 2.
- Herodotus, Thalia 1-66 et 89
- Trogus Pompeius a Iustino abbreviatus, libro primo capite 9.
Inscriptiones
[recensere | fontem recensere]- Inscriptio Behistunia (Persice, Elamitice, Accadice) Textus Anglice versus apud Livium.org
- Titulus Udjahorresnet (lingua Aegyptia antiqua)
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Pierre Briant, Histoire de l'empire perse : de Cyrus à Alexandre, Fayard, 1996.
- Truesdell S. Brown, "Herodotus' Portrait of Cambyses", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1982 ː 387-403
- M. A. Dandamaev, Persien unter den ersten Achämeniden (6. Jahrhundert v. Chr.), Wiesbaden, 1976. Versio Germana libri Russici ː Иран при Первых Ахеменидах, Moscuae, 1963. [2]
- John Dillery, "Cambyses and the Egyptian Chaosbeschreibung Tradition[nexus deficit]", The Classical Quarterly, 2005 ː387-406
- Edwin Evers, Der historische Wert der griechischen Berichte über Cyrus und Cambyses, Berolini, R. Gaertner, 1888
- Franciscus Joannes, "Les Soutiens de Cambyse en Babylonie, de 539 à 522 av. è. c.", in Udjahorresnet and the royal Name of Cambyses: Udjahorresnet and his world, Journal of Ancient Egyptian Interconnections, 2020 (26) ː 75-87
- Ivan Ladynin, "Udjahorresnet and the Royal Name of Cambyses: The “Derivative Sacrality” of Achaemenids in Egypt", in Udjahorresnet and the royal Name of Cambyses: Udjahorresnet and his world, Journal of Ancient Egyptian Interconnections, 2020 (26) ː 88-99
- Alfredo Luvino, Il re dei re nella terra nera : la Persia scopre l'Egitto : Cambise e Dario faraoni, Augusrae Taurinorum, L'Angolo Manzoni Editrice, 1993
- Leslie S. B. MacCoull, "The Coptic Cambyses Narrative Reconsidered", Greek, Roman, and Byzantine Studies, 1982 ː 185-188
- Rosa V. Munson "The Madness of Cambyses (Herodotus 3.16-38)", Arethusa, 1991, 43-65
- Sir Flinders Petrie, A history of Egypt. Vol. 3 : from the XIXth to the XXXth dynasties, Londini, Methuen, 1925
- G. Posener, La première domination perse en Egypte, Le Caire, Imprimerie de l'Institut français d'archéologie orientale, 1936 Recensio critica
- Thomas Preston, Cambyses King of Persia, AMS, 1970
- Pierre Sauzeau, "L'archer, le roi, la folie ː De Cambyse à Guillaume Tell", GAIA. Revue interdisciplinaire sur la Grèce ancienne, 2007 ː 175-192
- J.N. Strassmaier, Inschriften von Cambyses, König von Babylon, 529-521 von den Thontafeln des Britischen Museums, Lipsiae, Eduard Pfeiffer, 1890 Transcriptio apud Achemenet