Jump to content

Ammonius Saccas

Latinitas bona
E Vicipaedia

Ammonius Saccas (c. 175 – c. 242) fuit philosophus Alexandrinus, qui conditor doctrinae Neoplatonicae habetur. De vita Ammonii nihil certi cognovimus, sed constat eum fuisse praeceptorem Plotini, principis Neoplatonismi.

Sermone vulgari σακκᾶς 'saccarium' significat, quod nomen opinationibus nonnullis locum dedit. Alii Ammonium olim saccos frumentarios trahendo se aluisse opinantur. Fons huius opinionis est Theodoreti Graecarum affectionum curatio 6,60. Alii autem credunt Ammonium ideo nomen saccarii meruisse, quod cilicio ex pilis asperrimis texto indutus esset. Insuper sunt aut potius fuerunt, qui Ammonium finxerint Buddhistam et huius ficti adminiculo contenderint nomen quoddam Indicum in nomine Saccae latere. Huic opinioni omne fundamentum philologicum deest.

Constat nomina iocularia saepissime praeceptoribus a discipulis dari. Itaque alienum non est praesumere nomen Saccae a discipulis datum esse. At Plotinus eiusdemque discipuli de hoc nomine tacent. Ante Theodoretum saeculo quinto, nemo Ammonium nomine Saccae laudat. Atqui nihil obstat, quin aliquando a discipulis adhibitum sit.

De difficultate sciscitandi

[recensere | fontem recensere]

De Ammonio parum liquet. Aliquot minutiis exceptis, omnia quae de Ammonio novimus apud Porphyrium leguntur, at saepissime lacunosa sunt et difficilia interpretatu. Nomen Ammonii haud insolitum erat Alexandriae. Itaque vix nimis audax iudicetur, si quis dicat eodem tempore Alexandriae duos fuisse philosophos Ammonii nomine appellatos, alterum Christianum, qui Origenem Christianum doceret, alterum autem paganum, qui Origenem paganum instrueret.[1] Hodie quidem vulgo admodum approbatum est duos viros, qui Origenes appellabantur, Ammonium audivisse, alterum theologum, alterum philosophum Platonicum aliquot annis iuniorem.[2] Quae cum ita sint, supervacaneum videtur duos Ammonios ponere.

Porphyrius certe modum transit, cum dicit[3] Ammonium olim Christianum lumine veritatis viso paganum esse factum. Veri similius est fidem Ammonii cum tempore non iam regulae fidei Alexandrinae respondisse. Eusebius (HE 6,19,10–11) dicit Ammonium, magistrum Origenis, De consensu Moysis et Iesu (Περὶ τῆς Μωυσέως καὶ Ἰησοῦ συμφωνίας) scripsisse, quod dictum fonte caret. Vix erramus, si Eusebium dicimus huiusmodi coniecturam cepisse de volumine quodam quod in bibliotheca Alexandrina invenit.

'Umbra magna'

[recensere | fontem recensere]

Tamquam umbra sequitur Ammonius omnia quae ad Neoplatonismum pertinent. Merito igitur Umbra Magna ('ein großer Schatten'; Willy Theiler 1944) appellatus est.

Ammonius circiter annum 175 Alexandriae natus est. De parentibus nihil novimus, sed fama est eum in domo Christiana natum esse. Nihil certi de studiis eius novimus, sed theodidactus (θεοδίδακτος) 'a deo edoctus' laudatur, verbo nempe a Paulo apostolo ficto.[4] Quisquis theodidactus est nuntium scripturalem sibi assumpsit et contemplando orandoque theurgiam exercitat, qua simplicem praesentiam dei experiatur. Sed notandum est hoc: tunc temporis etiam doctrinae Christianae compages tam inordinatae et variae erant, ut vix multum interesset inter philosophum ex Christianorum numero oriundum et theologum philosophia imbutum. Documentum huius praebet Porphyrii Vita Plotini 16: "Eo tempore erant multi alii Christiani, haeretici circulorum Adelphii et Aquilini a philosophia vetere abducti, qui pleraque scripta possidebant Alexandri Libyos et Philocomi et Demostrati et Lydi quique proferebant revelationes Zoroastri et Zostriani et Nicothei et Allogenis et Messi et aliorum eiusdem generis. Multos deceperunt ipsi decepti, nempe quod non appropinquaret Plato profunditati substantiae intelligibilis."[5]

Ammonius docere coepit ineunte saeculo tertio in urbis regione, quae Bruchion appellabatur. Quidquid docuit et Christianis et paganis satis placuit. Itaque etiam Origenes (185254), theologus in Didascalio Alexandrino docens, eum audiebat, ut opibus philosophicis praeditus suam fidem defendere posset ab philosophorum argutiis. Namque Origenis quoque acroases a paganis philosophandi studiosis frequentabantur.[6]

Anno 231, Ammonius Plotinum excepit in circulum suum. Hic vir, 28 annorum magistrum philosophiae, diu sibi requisiverat apud eos, qui εὐδοκιμοῦντες 'celebres' haberentur, neque satis bonum invenerat, dum Ammonium cognovit, philosophum haud celebrem. Itaque Porphyrius (Vita Plotini 3) narrat Plotinum, cum Ammonium audisset, "illum requirebam" (τοῦτον ἐζήτουν) pronuntiasse. Ammonius, cum celeber non esset, vix umquam multos discipulos numeravit. Condiscipuli Plotini fuerunt Longinus, Erennius et Origenes, cognominis theologi supra laudati. De his Longinus auditor solum fuit, qui potius Platonem ipsum legebat. Itaque philarchaeus (φιλαρχαῖος) 'amator priscorum' appellabatur. Plotinus autem et Origenes et Erennius zelotae (ζηλωταί) erant, qui dictis et factis vitam magistri imitari studebant.

Ammonius circa annum 242 mortuus est, et Plotinus, Origenes, Erennius inter se pactionem fecerunt, ut nihil doctrinae magistri litteris mandarent. Verum nemo tamen pacto stetit.

Sicut Socrates, item Ammonius nulla scripta posteritati reliquit. Ac sane illi viri non numquam hac re inter se comparati sunt. Differentia quidem eorum in eo est, quod, cum Plato voce Socratis usus etiam sua cogitata proferret, Plotinus in suis scriptis de Ammonio omnino tacebat. Idem tamen est, quod de neutro certe scimus, quatenus cogitata magistri et quantopere renovamina discipuli in toto valeant. Etsi de Ammonio taceat Plotinus, tamen nonnulla Enneade continentur quae ab Ammonio instructa sunt, dummodo quae sint sciamus. Plotinus anno 244 Romam migravit ibique permultos discipulos habuit. Quondam sermonem habebat, cum Origenes, condiscipulus pristinus, congressui occurrit. Cum erubesceret ille sermoneque desistere vellet, Origenes ut pergeret hortatus est. Plotinus autem animum sibi contrahi dicit, cum sermonem habens videt eos adesse, qui quid dicturus sit sciant (Porph. Vita Plotini 14). Non enim sua tantum cogitata sed Ammonii quoque explicationes proferebat.

Doctrinam Ammonii et scimus et nescimus, nam conspectum quidem quendam praebet Plotinus in scriptis suis sed singula nescimus. Constat tamen Unum (Ἕν) ab Ammonio hereditate doctrinae discipulis relictum esse. Sunt etiam qui ex fontibus Porphyrio posterioribus credant singula Ammonii hauriri posse. Exempli gratia memoremus Photium, qui ab quibusdam doctis asseveratur in Bibliotheca dicere Hieroclem dicere Ammonium id egisse, ut Aristoteles adsectator Platonis appareret. Quae tamen falsa sunt, praesertim quod ad Ammonium attinet.[7]

"Magna Umbra" Ammonii et expellenda et comprehendenda videtur. Hic magis comprehendere conati sumus, at expellendae sunt omnes fere notitiae quae ex Porphyrio non oriuntur.

  1. Ita rem iudicat Dörrie (1955: 468–472).
  2. Vide probationem prosopographicam a Schroedero (1987) summa cura et diligentia expositam.
  3. Adversus Christianos ap. Eusebium, Historia ecclesiastica 6.19.6–7.
  4. Witmer, Stephen E. (2006) θεοδίδακτοι in 1 Thessalonians 4.9: A Pauline Neologism. New Testament Studies 52, 239–250.
  5. Latine convertit Neander. Porph. VP 16 Γεγόνασι δὲ κατ᾽ αὐτὸν τῶν Χριστιανῶν πολλοὶ μὲν καὶ ἄλλοι, αἱρετικοὶ δὲ ἐκ τῆς παλαιᾶς φιλοσοφίας ἀνηγμένοι οἱ περὶ Ἀδέλφιον καὶ Ἀκυλῖνον οἳ τὰ Ἀλεξάνδρου τοῦ Λίβυος καὶ Φιλοκώμου καὶ Δημοστράτου καὶ Λυδοῦ συγγράμματα πλεῖστα κεκτημένοι ἀποκαλύψεις τε προφέροντες Ζωροάστρου καὶ Ζωστριανοῦ καὶ Νικοθέου καὶ Ἀλλογενοῦς καὶ Μέσσου καὶ ἄλλων τοιούτων πολλοὺς ἐξαπάτων καὶ αὐτοὶ ἠπατημένοι, ὡς δὴ τοῦ Πλάτωνος εἰς τὸ βάθος τῆς νοητῆς οὐσίας οὐ πελάσαντος.
  6. Epistula autobiographica Origenis ap. Eusebii HE 6.19.12-13.
  7. Schwyzer (1983, 39–51); Schroeder (1987, 509–512).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Dörrie, Heinrich: Ammonios, der Lehrer Plotins, in «Hermes» 83, 1955, p. 439–477.
  • Schroeder, Frederic M.: Ammonius Saccas, in Aufstieg und Niedergang der römischen Welt II 36:1, Berolini 1987, p. 493–526.
  • Schwyzer, Hans-Rudolf: Ammonios Sakkas, der Lehrer Plotins, Opladen 1983. ISBN 3-531-07260-9.
  • Theiler, Willy: Ammonios, der Lehrer des Origenes, in: idem, Forschungen zum Neuplatonismus, Berolini 1966, p. 1–45,