Jump to content

Adolfus Hitler

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Adolfus Hitler
Res apud Vicidata repertae:
Adolfus Hitler: imago
Adolfus Hitler: imago
Adolfus Hitler: subscriptio
Adolfus Hitler: subscriptio
Nativitas: 20 Aprilis 1889; Braunavia
Obitus: 30 Aprilis 1945; Führerbunker
Patria: Cisleitania, Austria, no value, Res Publica Vimariana, Germania nazistica

Familia

Genitores: Aloysius Hitler; Clara Hitler
Coniunx: Eva Braun
Familia: Hitler family

Memoria

Sepultura: unknown value

Adolfus Hitler[1] (vulgo Adolf Hitler; Braunaviae 1889Berolini 1945) fuit ab anno 1921 praeses Operariorum Factionis Germaniae Nationis Communitariae (NSDAP), inter annos 1933 et 1945 cancellarius, ab anno 1934 post mortem praesidis Hindenburg etiam Praeses Germaniae, ex tunc dux (Theodisce Führer) suae voluntatis causa appellatus.

Postquam rerum potitus est, regimen eius paucis mensibus democratiam pluralisticam, foederalismum et regnum legis abolevit. Adversantes in castris carceralibus inclusi, cruciati, necati sunt.

Iudaei Germani ab anno 1933 magis magisque iuribus privati sunt, inter alia per Leges Norimbergenses, quae dicuntur, mense Septembri anno 1935 promulgatis. Exercitu armato ac Rhenania occupata, Hitler anno 1936 foedus Versaliis sancitum fregit. Quod autem eventus rationum de rebus oeconomicis, socialibus exterisque a propaganda nazistica laudibus celebrabantur, obloquentibus ad silentium compulsis, usque ad annum 1939 apud cives maxima in gratia fuit.

Anno 1938 summum imperium obtinuit et Austriam occupavit. Anno 1939 Cechoslovaciam dissolvit. Polonia opprimenda anno 1939 secundum bellum mundanum incohavit, quo plurimae Europae regiones devastatae et multae miliones hominum interfectae sunt. Nazistae sociique eorum plurima crimina et generis occidiones commiserunt. Iam aestate anni 1939 Hitler euthanasiam hominum, qui morbis mentis vel corporis affecti erant, instrui iussit. His consiliis annis sequentibus minimum 190 000 hominum interfecti sunt. Praeterea exstinctionem Zingarorum et Iudaeorum molitus est. Numerus Zingarorum occisorum ignotus est (forsitan circiter 500 000), Iudaeorum inter 5 600 000 et 6 300 000 interfectorum fuisse aestimatur.

Origo et primi anni in Austria acti

[recensere | fontem recensere]
Adolfus Hitler infans (circa 1889–1890).
Clara, mater Adolfi Hitler

Die 20 Aprilis 1889 Hitler Braunaviae in Austria natus est. Pater fuit Aloysius Hitler, portitor; mater, Clara, nomine Pölzl nata. Soror Paula Hitler fuit. Adolfus fertur a patre cingulo pugnisque quotidie verberatus esse. Primos scholae annos puer erat discipulus optimus; post scholam attamen otiosus. Desiderium eius esse pictorem evanuit. Professores enim academiae artis Vindobonensis opera Hitleri nullius valoris esse iudicabant. Illo tempore Hitler sententias contra Iudaeos aliquorum virorum politicorum peritorum sicuti Caroli Lueger et Georgii Henricus Ritter de Schönerer cognovit, quae multum apud eum valuerunt. Praeterea iis annis dramata musica Ricardi Wagner, ille quoque inimicus Iudaeorum, saepe videbat et valde aestimabat, praecipue Rienzi. Iam cum iuvenis erat, Vindobonaeque in pauperum deversorio (anno 1909) habitabat, animum eius contradictionibus quamvis minimis saepe graviter perturbari observabatur. Illo tempore, periodica antisemitica et ut dicebatur großdeutsch titulo Ostara inscripta legere solebat.

Primum bellum mundanum

[recensere | fontem recensere]
Domus in vico Leonding ubi Hitler adolescens degebat (photographema circa 1984).

Anno 1913 Vindobonam reliquit, ut militiam Austriacam evitaret, et Monacum venit. Ibi autem die 1 Augusti 1914 voluntarius miles ad primum bellum mundanum accessit et per totum bellum mansit. Praepositi eius eum, qui saepe nuntios inter fossas pugnantium transportaret, fortem esse praedicabant neque tamen aptum, qui milites duceret. Itaque phaleris quidem decoratus neque promotus est.

Ascensus ad potestatem

[recensere | fontem recensere]

Primo bello mundano composito, Hitler primo miles Monaci mansit et iussu praepositorum ad comitia factionum politicarum accedebat. Cum concilium factionis minimae extremae dextrae nomine "Factio Theodisca Opificum" (Theodisce Deutsche Arbeiterpartei vel DAP) visitavisset, politicus fieri constituit et mox dux eius gregis electus est, quod orationibus suis auditores valde permovere potuit. Iterum iterumque Iudaeos esse auctores cladis miseriaeque Germanorum exclamabat. Monaci anno 1921, unicus dux factionis cuius siglum est NSDAP factus est potestate aliis ducibus dempta. Die 9 Novembris 1923 (sic dicta Seditio Monacensis) cum sodalibus suis coniuratis Monaci rebus novis studens—confisus,[2] si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore—Eugenio Ritter de Knilling atque Gustavo Ritter de Kahr regentibus Bavariae persuadere conatus est, ut se sequerentur; sed frustra. Tunc fugere coactus est, sed mox captus atque iudicatus ad quinque annos carceris seditionis damnatus est. In carcere, librum de proelio suo (Theodisce Mein Kampf) scripsit, quo quid de re publica sentiret fierique vellet aperte statuit, cuius prima pars anno 1925, secunda inter annos 1925 et 1927 editae sunt. Factio NSDAP interdicta dissoluta est. Iam mense Decembri 1924, Hitler liberatus et anno 1925 factio sua iterum condita est. Ab anno 1929, ea factio floruit numero et sociorum et assentientium in suffragiis. Die 25 Februarii 1932, Hitler a Theoderico Klagges, administro rerum internarum Brunsvici et sodale NSDAP, cives Germanicus factus est, ut sibi liceret candidato praesidis Germaniae esse. Nam usque ad tunc Hitler civis Austriacus fuerat.

Hitler munus cancellarii adeptus dictaturam instituit

[recensere | fontem recensere]

Hitler quamquam anno 1932 in secundo ordine praesidentiae petitionum die 10 Aprilis contra Paulum de Hindenburg (53.1%) et Ernestum Thälmann (10.1%) pugnaverat, et cum 36.7 centesimis suffragis profligatus erat, iam die 4 Ianuarii 1933 Franciscum de Papen, qui munus cancellarii Germaniae paulo ante deposuerat, Coloniae convenit et de novo consilio ministrorum agebat. Una cum Papen successorem Curtium de Schleicher e magistratu removere studebat. Ita suadente Papen, Hitler die 30 Ianuarii 1933 Cancellarius a praeside Hindenburg creatus est. Ab eo tempore raptim et libertas et democratia civibus demptae sunt. Eodem anno et legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad mortem mansit.

Hitler dicionem recepit in commotione quae accessit Germaniae post primum bellum mundanum. Oeconomia Germanica refecta, exercitum Imperii Germanici, qui tum Reichswehr et paulo post Wehrmacht appellabatur, iterum armavit.

Cultus Hitlerianus

[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1933 cultus, qui Adolfo Hitler tributus est, et spe populi et propaganda Nazistica magis magisque accrevit.[3] Salutatio Hitleriana anno 1933 magistratibus imperata mox a plurimis hominibus sua sponte adhibita est. Eventus sive reales sive ficti regiminis — penuria negotii provisa, foedere Versaliis sancito superato, pugnis triumphaliter victis — omnes uni Hitlero attributi sunt. Assensu plurimorum usus Hitler dictaturam ("civitatem ducalem") confirmavit et anno 1939 perfecit, cum omnes magistratus militesque ipsi duci iusiurandum dederunt. Ab anno 1941 appellatio ducis soli Hitlero reservata erat. Ut cultus ubique praesens esset, scholae, viae, arbores, et multa alia nomen Hitlerianum acceperunt.

Vita privata

[recensere | fontem recensere]

Bonis amicis ab anno 1921 pseudonymum Wolf ('lupus') adhibere licebat,[4] quod cum etymologia nominis Adolfi conectum est.[5] Inter annos 1926 et 1931 cum Maria Reiter, quam in periegesi cognoverat, litteris colloquebatur. Matrimonium, quod illa petivit, repudiavit. Anno 1928 in Obersalzberg, parte communis Berchtesgaden in Bavaria sita, villam conduxit, quo soror germana Angela Raubal cum suis duabus filiis immigravit. Anno 1929 Hitler ut Geli Raubal sororis filia in domicilium suum Monacense immigraret, concessit, eam autem, ut amorem in Aemilium Maurice, aurigam Hitleri, finiret, coegit. Quae die 19 Septembris anno 1931 pistolio necata reperta est; sibi ipsi mortem conscivisse credebatur. Postea Hitler per hebdomadas consideravisse traditur, num e re publica exiret.[6]

Mense Ianuario anni 1932 fama emersit Hitlerum Evam Braun in amore habere. Matrimonium negavit, dicens se tantum populi Germanici esse atque pro officio suo felicitatem privatam renuntiare. Coniugium eorum usque ad mortem Hitleri arcanum permansit.[7]

Hitler ab adulescentia nec tabaco neque alcohol uti solebat, postea etiam coffeam et theam nigram renuntiavit. Praeterea anno 1932 cancrum stomachi timens vegetarianus factus est.[8]

Anno 1934, Hitler canem feminam accepit, quacum in multis imaginibus apparebat, ut monstraret se etiam hominem familiarem esse. Haec canis nominabatur Blondia.

Eruditio, Opiniones erga religiones, aedificandi consilia

[recensere | fontem recensere]

Hitler universitates, professores (quos per ludibrium "Profaxe" appellabat), disciplinae studia per omnem vitam respuens res, quas sciebat, sine magistro didicit. Notitias lectas firmiter memoriae infixit et, cum accommodatum videbatur, sine auctore tamquam ab ipso excogitatas in orationes aut sermones inseruit.[9] Hitler circiter 16 000 librorum in tribus bibliothecis privatis (Monaci, Berlini, Berchtesgaden) habuit, quorum circiter 1200 adhuc exstant. Fere dimidia pars res militares docet, plus quam decima pars de esoterismo, nationalismo, occultismo et antisemitismo est. Pauci libri ad litteras bellas, quae dicuntur, pertinent. Exstant quaedam opera Gulielmi Gulielmus Shakesperii, inter quae Iulius Caesar et Hamlet, et unum scriptoris Ioannis Fichtii volumen. Opera Kantii, Schopenhauer, et Nietzsche, quae Hitler in vinculis legisse traditur, absunt. Nullas linguas alienas nisi paululum Francogallicae scivit.[10]

Hitler per baptismum ad Ecclesiam Catholicam Romanam pertinebat, et per omnem vitam Catholicus permanebat. Coram autem variis hominibus, ut Albertus Speer refert, varie de ecclesia locutus est, eam modo laudans modo respuens. Illam mysticam, quam Henricus Himmler in copiis SS dictis instituere conatus est, potius reiecit.[11]

Berolinum usque ad annum 1950 totum mutari et Germaniam appellari voluit, ut sit "caput imperii Germanici nationis Theodiscae"; ad hoc, Albertus Speer anno 1937 Summus Curator Capiti Renovando (Generalinspekteur für die Neugestaltung der Reichshauptstadt) nominatus est. Operum discriptorum anno 1939 sola Cancellaria Nova (Neue Reichskanzlei) peracta est.[12] In rationibus autoviam urbem circumdare et duas vias magnificas, directas, latas, compitis carentes, quae agminibus aptae essent, urbem secare institutum est. Hitler se architectum ingeniosum sic dicti "Reichsparteitagsgelände" (quod forum Norimbergae situm agminibus ac assectorum congregationibus aedificatum est) celebrari iussit, quamquam consiliis re vera pauca contribuit.[13]

Hitler se etiam, falso tamen, autoviam imperialem invenisse ac descripsisse affirmavit et opera nomine Libellus Hitleranus (Hitler-Programm) tamquam instrumenta negotio augendo propaganda divulgavit. Re vera duae autoviae iam ante annum 1933 exstructae et aliae descriptae sunt. Hitler imperante, numquam plus quam 125 000 hominum opera fecerunt, plerumque multo minores, iique coacti minimoque pretio. Anno 1941 opera finem habuerunt, quod omnes exercitui apti conscripti sunt. Tamen opinio etiam bello peracto remanebat Hitler carentiam negotii autovia aedificanda usque ad annum 1938 superavisse.[14][15]

Res gestae ante secundum bellum mundanum

[recensere | fontem recensere]

Primo in orationibus suis vehementissimis scopos suos, quos revera iam diu petivit, callidissime dissimulans affirmavit se tantum quasdam correctiones foederis Versaliis icti (Revision des Versailler Vertrags) optare, velut eas regiones possidere, quae ab hominibus materna lingua Theodisce loquentibus sunt habitatae, imprimis Austriam et quandam Bohemiae partem vulgo Sudetenland dictam, quae in illo foedere contra voluntatem atque votum hominum denegatae erant. Pacis servandae causa Neville Chamberlain illis deliberationibus favit. Ita Hitler die 14 Martii 1938 copiis in Austriam invadere ausus est. Suffragio populi Austriaci pro coniunctione (Anschluss), Austria pars Imperii Germanici facta est.

Mense Septembri eiusdem anni in concilio Monaci habito quattuor regentes—Neville Chamberlain, Eduardus Daladier, Benitus Mussolini, Hitler—in pactione (Münchner Abkommen) constituerunt, ut illa Bohemiae pars Imperio Germanico tradenda esset. Qua de causa copiae Germanicae die 1 Octobris eam regionem occupare coeperunt. Hitler quamquam die 26 Septembris 1938 declaraverat ea regione tradita se nihil porro flagitaturum esse (et Chamberlain sibi persuaserat se pacem servavisse), totam Bohemiae partem adhuc incolumem remanentem (ut dixit: Rest-Tschechei) occupare se paravit. Mense Martio 1939 copiae invaserunt, et Hitler Pragae in arce Protectoratum Bohemiae et Moraviae edicens finem fecit reipublicae Cechoslovacae. Novis Imperii partibus statim istae leges ad euthanasian et ad persecutionem Iudaeorum pertinentes impositae sunt.

Secundum bellum mundanum

[recensere | fontem recensere]

Excursiones militares

[recensere | fontem recensere]

Hitler finitimas civitatis Germaniae vastare coepit. Die 1 Septembris 1939, Poloniam irrumpens, secundum bellum mundanum coepit. Uno mense Germania Poloniam expugavit, de qua multa annexa sunt ad Germaniam, ut Imperium Germanicum Maius formaretur. Mense Martio 1940 in Daniam Norvegiamque et Maio in Nederlandiam, Belgicam, Luxemburgum, Franciam irrupit. Die 27 Septembris 1940 Foedus Trium Imperiorum cum Italia et Iaponia signavit. Die 22 Iunii 1941, Hitler insano indulsit labori et Unionem Sovieticam adortus est. Cum Iaponia die 7 Decembris Civitates Foederatas aggressa sit, Hitler die 11 Decembris etiam Americanis bellum indixit.

Soa sive Holocaustum

[recensere | fontem recensere]

Iudicabat Hitler Iudaeos culpam habuisse quod Germani primo bello mundano, in quo Hitler miles fuerat, superati essent, quamobrem omnes Iudaeos necandos esse ratus ad sexagies centena milia eorum crudelissimo supplicio affecit.

Quando fuit maxima, Germania Nazista insidebat maiorem partem Europae. Deinde victa est. Fine belli, Hitler induxerat necandum undecies decies centena milia hominum, maior pars eorum necata in genocidio sedecies decies centena milia Iudaeorum, immane scelus quod nunc Holocaustum appellatur.

Exitus dictatoris

[recensere | fontem recensere]

Inter postremos belli menses, Hitler se in oppido subterraneo Berolini saepsit, in quo die 30 Aprilis 1945, bello in Europa paene confecto, cum sese superatum poenasque daturum esse intellexisset, cum Eva Braun uxore, quam eodem die in matrimonium duxerat, et cum cane sua anno 1934 accepta prompte pistolio mortem sibi conscivit.

Mythus dicit Adolfum Hitler mortem falsam reddidisse et ad Americam Australem fugisse, corpore publico viso non suo, sed pupa.

Nexus interni

  1. Attestatio nominis est hic: Ephemeris, et hic:Latinitas 20071206; Latinitas 20050608 .
  2. Ut scripsit Sallustius de illo Catilina.
  3. Kershaw 1980:16 et 22.
  4. Carr 2010:200, 223.
  5. McRandle 1965.
  6. Fest 2002:445–447.
  7. Görtemaker 2010:51-63.
  8. Kershaw 2009:235 et 410.
  9. Brigitte Hamann, Hitlers Wien (Monaci, 1998), 333f.
  10. Kershaw 1999:50.
  11. Speer 2007:108.
  12. Faensen 2001:70.
  13. Dietzfelbinger et Liedtke 2004:41.
  14. Schütz et Gruber 1996.
  15. Wiegrefe 2007.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Scripta et orationes Adolphi Hitler
  • Hitler, Adolf. 1942. The Speeches of Adolf Hitler, April 1922—August 1939, ed. Norman Hepburn Baynes. Londinii: Oxford University Press. ISBN 0-598-75893-3. (Anglice)
  • Hitler, Adolf. 1973. My New Order, ed. Raoul Jean Jacques Francois De Roussy De Sales. Octagon Books. ISBN 0-374-93918-7. (Anglice)
  • Hitler, Adolf. 1998. Mein Kampf. Mariner Books. ISBN 0-395-92503-7. (Theodisce)
Eruditio
Vitae Adolphi Hitler
Vitae et commentaria coaevorum
Historia Germaniae et Socialismi Nationalis
  • Bracher, Karl Dietrich. Die deutsche Diktatur: Entstehung, Struktur, Folgen des Nationalismus. Francoforti, Berolini, Vindobonae: Ullstein. ISBN 3-548-35002-X
  • Dollinger, Hans. 1995. The Decline and Fall of Nazi Germany and Imperial Japan. Gramaercy. ISBN 0-517-12399-1. (Anglice)
  • Fest, Joachim C. 1970. The Face Of The Third Reich. Londinii: Weidenfeld & Nicolson. ISBN 0-297-17949-7. (Anglice)
  • Halperin, S. William. 1946, 1965. Germany Tried Democracy: A Political History of the Reich from 1918 to 1933. Novi Eboraci: The Norton Library. ISBN 0-393-00280-2. (Anglice)
  • Hildebrand, Klaus. 1973. The Foreign Policy of the Third Reich. Londinii: Batsford. (Anglice)
  • Overy, Richard. 2005. The Dictators: Hitler's Germany, Stalin's Russia. Penguin Books. ISBN 0-393-02030-4. (Anglice)
  • McRandle, James H. 1965. The Track of the Wolf: Essays on National Socialism and Its Leader, Adolf Hitler. Evanston Illinoesiae: Northwestern University Press. (Anglice)
  • Shirer, William L. 1990. The Rise and Fall of the Third Reich. Editio retractata. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 0-671-72868-7. (Anglice)
  • Weinberg, Gerhard. 1970. The Foreign Policy of Hitler's Germany: Diplomatic Revolution in Europe 1933–1936. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-88509-7. (Anglice)
  • Weinberg, Gerhard. 1980. The Foreign Policy of Hitler's Germany: Starting World War II. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-88511-9. (Anglice)
Specialia

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolphum Hitler spectant.

Gustavus Noske (SPD) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Curtius de Schleicher (nullius factionis) | Wernerus de Blomberg (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Adolfus Hitler (NSDAP) | Carolus Dönitz (nullius factionis) |