Jump to content

Vidularia (Plautus)

Latinitas bona
E Vicipaedia

Vidularia comoedia est quam Plautus saeculo III a.C.n. exeunte vel II ineunte scripsit, hodie partim servata. Circiter 120 versus huius fabulae tantum supersunt in palimpsesto Ambrosiano vel in libris grammaticorum Latinorum servati. Nam haec fabula praeter titulum in reliquis codicibus manuscriptis deest. Multi versus etiam mutili sunt, quod lectio palimpsesti perdifficilis fuit.

Argumentum eius simillimum fuisse videtur atque Rudentis, in qua etiam de vidulo e mari a piscatore extracto agitur : ambae porro illae fabulae poetae comici Graeci Diphili[1] sunt . Plautus eas latine vortit.

Nexus interni

  1. "Schedia" enim in prologo legit W. Studemund, qui est titulus fabulae Diphili hodie deperditae. Rudens, versus 32.


Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones
  • Wilhelm Studemund: Commentatio de Vidularia Plautina, Greifswald 1870.
  • Friedrich Ritschl, Gustav Loewe, Georg Goetz, Fritz Schöll: T. Macci Plauti Comoediae: recensuit instrumento critico et prolegomenis auxit Fridericus Ritschelius sociis operae adsumptis Gustavo Loewe, Georgio Goetz, Friderico Schoell, Band 4, Leipzig 1890.
  • Friedrich Leo, Titus Maccius Plautus: Comoediae. Reconsuit et emandavit Fridericus Leo, Band 2, Berlin 1896.
  • Wallace Martin Lindsay, T. Macci Plauti Comoediae. Recognovit brevique adnotatione critica instruxit W. M. Lindsay, Band 2, Oxford 1905.
  • Roberto Calderán, Vidularia: Introduzione, testo critico e commento, Palermo 1982.
  • Salvator Monda, Titus Maccius Plautus. Vidularia et deperditarum fabularum fragmenta. Editio Plautina Sarsinatis, 21, Sarsinae/Urbini 2004 (vide commentum a Michael Fontaine, Bryn Mawr Classical Review 2005.05.36 (textus)
Philologica et critica
  • Katalin Dér, Vidularia: Outlines Of A Reconstruction, in: Classical Quarterly. New Series, Band 37 (1987), S. 432–443.
  • Wolf-Hartmut Friedrich, Euripides und Diphilos, München 1953, S. 199–212 (Zetemata 5).
  • Eckard Lefèvre, Diphilos und Plautus: Der „Rudens“ und sein Original, Stuttgart 1984, S. 37–39 (= Abhandlungen der Geistes- und Sozialwissenschaftlichen Klasse der Akademie der Wissenschaften und der Literatur, Jahrgang 1984, Nr. 10).
  • Friedrich Marx, Plautus Rudens, Bonn 1928, S. 271–273.