Lacernella Rubra
"Lacernella Rubra"[1] sive potius Rubricuculla, Cuculla Rubra aut fabula de Cucullo Rubro, fabula ore tradita popularis Europae est de puella et Magno Malo Lupo. Eius origines e pluribus fabulis vulgaribus Europae saeculi XVII inveniri possunt. Primum a Carolo Perrault in Gallia, postea a fratribus Grimm quoque in Germania transcripta, ac haec duae versiones notissimae adhuc sunt. Primum in lucem edita fuit anno 1697 a Carolo Perrault in libro inscripto Fabulis Mammae Meae Aucae.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Lacernella Rubra sive Rubricuculla puellula est quae, matris jussu, sola pedibus silvam transit ad placentam butyrique ollulam aviae aegrotanti afferendas. Silvam transiens forte in Lupum incidit. Puella Lupo interroganti dicit se ad domum aviae ire, explicatque ubi domus eius sit. Lupus, hoc audito, fingit se quoque aviam salutare velle, atque illuc quam velocissime currit. Quo ubi advenit, dolo, Rubricucullam assimulans, aditum ad domum petit impetratque, intrat et aviam vorat. In lectum vetulae decumbit corpusque suum sub stragula celat. Rubricuculla quoque paulo post ad domum pervenit, ostium pulsat, domum init, juxta Lupum in lecto cubat, tandem a lupo feroci voratur.