Jump to content

Armandus Ioannes Plessaeus Richelaeus

E Vicipaedia
Armandus Ioannes Plessaeus Richelaeus: vexillum
Armandus Ioannes Plessaeus Richelaeus
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Armandus Ioannes Plessaeus de Richelieu
Homo publicus Gallus
Natus 9 Septembris 1585
episcopus nominatus 18 Decembris 1606
episcopus consacratus 14 Aprilis 1607
Cardinalis promulgatus 5 Septembris 1622
a papa Gregorio XV
Mortuus 4 Decembris 1642
Ianuae conclavis cuiusdam ubi habitavit cardinalis Richelieu cum insignibus eius

Armandus Ioannes Plessaeus Richelaeus,[1] (9 Septembris 15854 Decembris 1642) fuit clericus, nobilis, vir publicus Francicus.

Anno 1607 episcopus consecratus, in rem publicam gubernandam postea se dedit, "Secretarius Status" anno 1616 creatus. Potentia illius Richelaei mox et in ecclesia et in saeculo, item cardinalis anno 1622 a papa Gregorio XV, et Ludovici XIII minister supremus anno 1624 factus, quibus officiis usque ad mortis suae annum 1642 fungebatur; successit in rectione Iulius Mazarinus.

Erat actor pergravis inter Bellum Triginti Annorum et Germani multi eum in odio habuerunt, ut ille esset qui bellum produceret.

Nobili genere natus iam homo XXII annorum episcopatum Lucionae nactus est. A clericis localibus ad conventum statuum generalium missus est anno 1614. A Maria Medicaea magni aestimatus anno 1616 homo politicus factus est tamquam secretarius rerum militarium externarumque. Novo imperio in exilium ire debuit anno 1617 Avennionem ubi se dedidit libris spiritalibus scribendis vulgaturus et »Défense des principaux points de la foi catholique« et »Instruction du chrétien«: ea opera a multis libenter lecta sunt. Inter factionem matris regiae et regis ipsius pacem conciliare potuit de qua die 10 Augusti 1620 Pont-de-Cé consentita est. Anno 1622 duce Luynes mortuo cardinalis nominatus est. Anno 1624 vocatus est a Carolo I de La Vieuville in rectionem Maria Medicaea instigante; in gubernio iste homo politicus egregiatus mox multa moderari atque disponere exorsus est. Rex Ludovicus XIII ipse fortitudine politica carebat et cardinalem in multis nolens volens oboediebat. In Francogallia annos XVIII regebat; quoad externas res Franciam in Europa fortificare et Austriam Hispaniamque debilitare intendebat. In politica interna omnem potestatem Lutetiae colligere operam dabat.

Ea incepta perpetratum multorum hominum illustrium privilegia rumpere et Hugenotarum statum refrenare oportuit. Indefessus atque durus scopos omnes attingebat. Saepe in seditiosos nobiles aggressus est et die 28 Octobris 1628 Rupella capta est, ubi protestantes Francogallici sedebant. Quorum fides autem, momento eorum politico abolito, intacta manere potuit, quoniam Richelaeus catholicissimus sat tolerans fuisse videtur. In querela de hereditate Mantuensi (1629–31), cui particeps fuit dux Nivernensis, Richelaeus ipse exercitus duxit anno 1630 trans Alpes; expugnatum est Pinarolium et die 6 Aprilis 1631 Pax Carascensis declarata est. Mantua in possessionem Nivernensium venit et Vallis Telina militibus imperialibus vacuefacta est. Cardinalis argutissimus contra imperiales in Germania foedus cum rege protestantico Gustavo II Adolphuo (Sueciae) fecerat.

Quotiens mater regius a filio petebat dimissionem cardinalis, totiens rex Ludovicus recusavit, quem Richelaeus (interdum dux Britanniae Minoris creatus) in omnibus valde moverat. Ne quando dimissio immineret, inimici interni in carceres coniecti aut capitis damnati aut expulsi sunt. Maria perfida autem cum duce Aurelianensi Gastone Bruxellas fugit, unde impetus in Franciam ad irritum ductus est victoria a Richelaeo apud Castellum Novum Arri parta.

Austriam magis magisque debilitare fecit, emercanda Austriae inimicorum benevolentia in Sacro Imperio Romano. Anno autem 1635 aperte bellum denuntiatum est. Ob eandem causam bellum indictum est Hispanis, Catalonia excepta. Installatio dynastiae Brigantiensis (Bragança) in Lusitania insuper promovebatur. Colonias Francicas in America et Africa quoque opibus ditabat. Rex Ludovicus quidem magis magisque indignans fuit de omnipotentia cardinalis; seditione contra cardinalem terminata, cui rex in silentio assensus erat, nefarii Cinq-Mars et de Thou Lutetiae trucidati sunt.

Latifundia sua nepoti Armando Ioanni Wignerod dedit. Somnium Henrici IV de partibus primis in Europa agendis Richelaeus ad effectum duxit. Potestas regia legibus absoluta etiam venit. Clericos, parlamenti consiliarios, nobiles privilegia porro servare fas erat ea condicione, ne potentia regia minueretur. Hoc autem res incommodas tempore futuro peperit, quod hinc populi gementis odium semper directo contra coronam directurum fuit. Etiam spiritalia et scientifica in caput Lutetiam congesta sunt. Ecclesiae Francicae multa commoda reddidit et erga Hugenotas fortificavit. Academiam Francicam anno 1635 condi iussit, ut lingua unica omnibus ordinari posset. Ceterum artes et scientiae promovebantur et Palatium cardinale constructum est; cum rex aedificium recepisset, nomen mutatum est in Palatium regium (Palais Royal)

Cum scriptis theologicis adhuc nota sunt haec: »Histoire de la mère et du fils« (Amstelodami 1730), »Mémoires« (editore Petitot; agitur de annis inter 1624 et 1638), »Testament politique du cardinal de R.« (1764; incertum est num auctoritas Richelaei vera sit), »Journal du cardinal de R.« (Amstelodami 1664; hic auctoritas sine dubio non est Richelaei). Commercium eius epistulare »Lettres, instructions diplomatiques, etc.« edidit annis inter 1853 et 1877 Avenel.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • François Bluche: Richelieu. Perrin, 2003, ISBN 2-262-01718-2
  • Michel Carmorna: La France de Richelieu. Fayard, Lutetiae 1984
  • Michel Carmorna: Richelieu. Fayard, Lutetiae 1983
  • Pierre Castagnos: Richelieu face à la mer. Éditions Ouest-France, Lutetiae 1989, ISBN 2-7373-0257-9.
  • Georges Couton: Richelieu et le théâtre. Presses Universitaires de Lyon, Lugduni 1986
  • Françoise Hildesheimer: Richelieu. Une certaine idée d’Etat. Lutetiae 1985
  • Françoise Hildesheimer: Relectures de Richelieu. Lutetiae 2000
  • Richard Levesque, Louis Châtellier u. a.: De Richelieu à Grignion de Montfort – la Vendée au XVIIe siècle. Somogy Éd. d’Art, Lutetiae 2005, ISBN 2-85056-863-5.
  • Roland Mousnier (ed.): Richelieu et la culture, Lutetiae 1987
  • Roland Mousnier: L’Homme rouge ou La vie du Cardinal de Richelieu (1585–1642). Robert Lafont/Bouquins, Lutetiae 1992, ISBN 2-221-06592-1

Adnotationes

[recensere | fontem recensere]
  1. Armandus Cardinalis Richelaeus in Francisci Creuxii Historiae Canadensis, seu Novae-Franciae Libri Decem, Ad Annum usque Christi MDCLVI (Parisiis: Apud Sebastianum Cramoisy et Sebastianum Mabre-Cramoisy, 1664). Seu Richelieus (Campanellae ecloga, v. 67), Plessisius, Richelius.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad cardinalem Richelaeum spectant.