Jump to content

defendit

E Victionario

Discretiva

defendit dictio est in variis linguis:

Formae affines

[+/-]

Proprietates grammaticales

[+/-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
dēfendit tertia singularis praesens activa indicativus dēfendō (dēfendere)
dēfendit tertia singularis perfectum activa indicativus dēfendō (dēfendere)

Appellatio pronuntiatusque

[+/-]
API: /deːˈfen.dit/(classice)
Syllabificatio phonetica: dē·fen·dit — morphologica: de-fend-it

Loci

[+/-]
M. Tullius Cicero
-106…-43
Lucius Annaeus Seneca
–3…+65
C. Plinius Secundus
23–79
Aulus Gellius
ca. 130-180
Demetrius Cantemir
1674-1723
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (ca. 85 a.C.n. / 669 a.u.)

  • In hoc genere non potest hoc dici, ad tempus et ad eventum aliquem sententiam scriptoris oportere accommodari, propterea quod ea sola esse demonstratur, qua fretus ille, qui contra scriptum dicit, suam esse hereditatem defendit. Aliud autem genus est eorum, qui sententiam inducunt, in quo non simplex voluntas scriptoris ostenditur, quae in omne tempus et in omne factum idem valeat, sed ex quodam facto aut eventu ad tempus interpretanda dicitur. —De inventione Ciceronis [1][2]

class.

  • Et ob hoc a solstitio illis initium est — ultraque ortum Caniculae non valent — quia iam multum e frigida caeli parte in hanc egestum est ac sol mutato cursu in nostram rectior tendit et alteram partem aeris attrahit, alteram vero impellit. Sic ille etesiarum flatus aestatem frangit et a mensium ferventissimorum gravitate defendit. —Naturales quaestiones Senecae [3][2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • ob id cum iis habenda est avis quae tinnungulus vocatur; defendit enim illas terretque accipitres naturali potentia in tantum, ut visum vocemque eius fugiant. hac de causa praecipuus columbis amor eorum, feruntque, si in quattuor angulis defodiantur in ollis novis oblitis, non mutare sedem columbas – quod et auro insectis alarum articulis quaesivere aliqui, non aliter innoxiis vulneribus – , multivaga alioqui ave. est enim ars illis inter se blandiri et corrumpere alias furtoque comitatiores reverti. —Naturalis historia Plinii [4][2]

Latinitas postclassica

saec. II.  (ca. 170–177 p.C.n.)

  • Item in Verrem actionis secundae primo: ‘Nunc vero quid faciat Hortensius? avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit.’ Sic igitur Catullus eadem se facere dicit, quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret. —Noctes Atticae A. Gellii [5][2]

Latinitas nova

saec. XVIII.  (1714 p.C.n.)

  • De quibus probatae fidei scriptor polonus sic fatur: „hi (Moldavi) natura, moribus ac lingua, non multum ab cultu Italiae absunt; suntque homines feri, magnaeque virtutis, neque alia gens est, quae pro gloria belli et fortitudine, angustiores fines cum habeat, plures ex propinquitate hostes sustineat, quibus continenter aut bellum infert, aut illatum defendit”. —Descriptio Moldaviae Demetrii Cantemir [6][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Marcus Tullius Cicero - De inventione. (The Latin Library): Liber secundus. XLII. [123] — defendit
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 Vicicitatio: defendit.
  3. 3.0 3.1 Lucius Annaeus Seneca - Naturales quaestiones. (The Latin Library):  Tomus / Liber 5. 10, versus 4 — defendit
  4. 4.0 4.1 Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber decimus, cap. 52, [109] — defendit
  5. 5.0 5.1 Aulus Gellius, Noctes Atticae libri viginti. (Peter K. Marshall, Oxonii MCMLXVIII). Liber septimus. Capitulum XVI, [13] — defendit
  6. 6.0 6.1 Demetrius CantemirDescriptio Moldaviae. (Universitas Turicensis): Prima pars – Geographica. Caput II – De Moldaviae situ, antiquis et hodiernis limitibus et regionis temperie — defendit