Jump to content

Witzenhusa

E Vicipaedia

Witzenhusa, vel Germanice Witzenhausen, lingua incolarum Witzenhusen, est municipium in Hassia sepentrionali situm atque una e maioribus oppidis pagi Verrae Visnerique.

Municipium habet paulo plures incolas sedecim milibus; notum est etiam ob multas aedes Medii Aevi et Universitatem agrestem, quae apparet pars Universitatis Cassellanae.

At extra quoque fines Hassiae Witzenhusa bene nota est propter cerasa optima regionis, e quibus deliciae, i.e. placentae, suavia ac vina fiunt, deinde ob cerasos tempore veris florentes et imprimis ob reginam cerasorum quotannis novam eligendam.