Jump to content

Wenzendorf

E Vicipaedia
Wikidata Wenzendorf
Res apud Vicidata repertae:
Wenzendorf: insigne
Wenzendorf: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°21′0″N 9°46′0″E
Numerus incolarum: 1 513
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Hollenstedt, Circulus Harburgensis

Geographia

Superficies: 21.64 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Klauenburg
Territoria finitima: Neu Wulmstorf, Hollenstedt, Drestedt, Buchholz in der Nordheide, Kakenstorf, Appel

Tabula aut despectus

Wenzendorf: situs
Wenzendorf: situs

Wenzendorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Harburgensis est. Wenzendorf etiam pars communis generalis Hollenstedt est. Ad Wenzendorf vici Wenzendorf, Wennerstorf, Klauenburg, Dierstorf atque Dierstorf-Heide pertinent.

Wenzendorf vicus ignoto anno conditus olim pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Inter Bellum mundanum secundum hic fabrica maior aeroplanorum aedificata est, ad quod factum etiam sigillum communis pertinet. Wenzendorf ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1972 pars Hollenstedt communis generalis est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Wenzendorf spectant.
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!