Jump to content

Vicus Tuscus

E Vicipaedia

Vicus Tuscus[1] Romae fuit via quae ducebat ab foro Romano inter basilicam Iuliam et aedem Castoris, ad meridiem sub clivo occidentali Palatini, a qua multum commutabatur inter fora Romanum et Boarium Circumque Maximum,[2] atque ad orientalem Velabri finem.

Nomen dicitur derivatum esse ab Etruscis ibi colentibus, aut qui Romam fugissent, a Porsenna apud Ariciam expulso,[3] aut qui succursum Romanis contra Titum Tatium properavissent.[4] Credibilius est autem cultum fuisse a fabris qui Romae aedes Iovis Capitolini aedificarent—quam explicationem Tacitus fortasse leviter suggessit.[5]

Stabat in hac via statua Vertumni, quem principalem Etruriae deum fuisse dixit Varro.[6] Propter loci statum frequentatissimus erat hic vicus, et variae tabernae ibi erant.[7]

Turarii videntur praeclarissimi, sicut commentarii posteriores mentionem vicum Turarium pro vico Tusco faciunt.[8]

Fama vici Tusci subflagidiosa videtur.[9] Anno 1899, extracto pavimento ex aevo serio classico vel mediaevali inter basilicam Iuliam et aedes Castoris, patebat interim aliud pavimentum latericulicum quindecim metra longum, quod originem ante aedes a Tiberio restauratum habet, attinens verisimiliter ad templum ei priorem, sed iam hoc effossum est rursus obtectum.[10]

  1. Hoc est in Latinum conversum a commentario Anglico Plater-Ashbey 1929 per Thayerem accesso.
  2. Liv. 26.37.15, 33.26.9; Dionys. 5.36.4.
  3. Fest. 354, 355; Liv. 2.14.9; Dionys. 5.36.
  4. Varro, LL 5.46; Serv. ad Aen. 5.560; Prop. 4.2.79‑80.
  5. Tac. Ann. IV.65.
  6. Varro loc. cit.
  7. Mart. 11.27.11: de Tusco Serica vico; CIL 6.9976, 33923, vestiarius; xiv.2433, purpurarius; cf. Fest. 340: magistro de vico Tusco.
  8. Porphyr. ad Hor. Epist. i.20.1; ii.1.269; Comm. Cruq. ad Hor. Epist. i.20.1; Ps. Ascon. ad Cic. in Verr. II.1.154; Or. p200; Jord. I.2.469; Thédenat 174.
  9. Plaut. Curc. 482: in Tusco vico ibi sunt homines qui ipsi sese venditant; Hor. Sat. II.3.228: Tusci turba impia vici.
  10. BC 1899, 253; CR 1899, 466; JRS 1922, 16‑17). v. Iord. I.1.273-274, 295; 2.469; Gilb. II.101-118; iii.416; Thédenat 174, 213; DR 509, 510.