Unda prorae
Unda prorae est fluctus solitarius quem navis, innando, ante suam proram creat. Ea, se expandens, extremos limites sulci(d) navis definit.
Nimis magnae undae prorae naves retardant, minoribus navigiis periculum sunt, et negotia navesque in portu religatas laedere possunt. Ideo plerique alvei(d) aperte excogitantur ut quam minimam undam prorae promoveant.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Magnitudo undae prorae ex celeritate capturaque(d) navis, ex fluctibus superficialibus, ex profunditate aquae, et ex forma ipsius prorae dependet. Quaeque navis carinā profundā prorāque non arcuatā magnam undam producebit, at navis quae fere super superficiem aquae labitur undam prorae creabit parvam. Specimina undarum prorae in disciplina dynamicae fluidorum computationalis(d) investigantur.
Unda prorae energiam cineticam e navi detrahit (navis retardat); ergo forma navium sic excogitatur ut magnitudinem undae prorae reducat et oeconomiam olei combustibilis excolat. Ad hoc assequendum naves modernae aptari solent cum prora "bulbosa".
Unda prorae et apud caput natantis oritur. Fundum huius undae est prope os hominis, et hoc eum adiuvat ad aërem respirandum tantummodo caput vertendo.
Aliquid simile undae prorae fit cumque aëroplanum celerius volet quam sonus; super et sub alis, cristae undarum imbricatae fluxum aëris rumpunt. Sicut navicula velocius quam unda prorae facile moveri potest, cum potentia sufficiat et aëroplanum velocius volare potest quam celeritatis soni (supersonice). Hic effectus invenitur in astronomia, ubi simile phoenomenon et unda prorae appellatur.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad undam prorae spectant. |