Jump to content

Thersites

E Vicipaedia

Thersites (Θερσίτης) est solus miles e vulgo in carmine Iliade qui loquitur.[1] In secundo libro huius carminis, dum duces Graeci hortantur milites suos ut iterum cum Troianis pugnent, Thersites surgens multis verbis queritur de avaritia Agamemnonis causisque belli. Foedissimus esse omnium qui ibi pugnant dicitur, claudus pravis crucibus et umeris dependentibus. Postquam orationem coram omnibus militibus habet, Ulixes eum increpat scipioneque aureo pulsat tam acerbe ut lacrimare incipiat. Etiam vulgus, pro quo dicit se orationem habere, eum odit deridetque.

Aliis locis dicitur eum esse interfectum ab Achille, fortasse quod in Iliade Thersites dicitur ab Achille esse invisissimus.[2]

Ex hac fabula clare cognoscitur Homerus ad nobiles aulas delectandas poemata composuisse, qui omnes plebeios homines contemnebant atque pro nihilo habebant.

  1. Nota in pg. 200. Homer. Iliad I-XII. Ed. M.M. Willcock. London: Macmillan Education Ltd.
  2. ibid.