Jump to content

Astragalus (os)

E Vicipaedia
(Redirectum de Talus (os))

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Vide etiam paginam discretivam: Astragalus.
Astragalus
Talus
Cognitores
TA A02.5.10.001
Anatomia
Talus
Situs tali inter alia pedis ossa. Connectitur talus cum calcaneo, tibia, fibula.

Astragalus sive talus[1] est os tarsi, pedis unicum cum crure iunctum. Infra cum calcaneo connectitur.

Partes quae astragalum formant sunt: corpus tali, collum tali, caput tali.

Anatomia macroscopica

[recensere | fontem recensere]

Distinguuntur corpus, collum, caput. Corpus tali instar aleae videtur. Facies eius superior cartilagine tecta est. Ab anteriori ad posterior formam convexam habet, ab laterali ad mediale concavam. Antrorsum corpus angustiam in collum tali format.

Pinacotheca tali sinistri

[recensere | fontem recensere]

Anatomia topographica

[recensere | fontem recensere]

Inter omnia ossa tarsi talus superius invenitur et unicum cum crure connectitur.

Ligamenta, quae talo adnexa sunt.

Ligamenta, quae talo annectuntur:

  • Ligamentum talofibulare anterius
  • Ligamentum talofibulare posterius

Ligamentum calcaneofibulare talo non annexum est.

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme

Nexus interni