Jump to content

Sorites

E Vicipaedia
Acervus an non?

Sorites (Graece σωρ(ε)ίτης, a σωρός 'acervus, cumulus' deductum) est argumentum repetitum in captionem dialecticam ducens. Sorites etiam paradoxum verbale habetur, utpote cum in ancipitibus et vagis consistat verbis eorumque notionibus, sicut 'acervus', 'calvus', 'multi' ceteraque eius modi, quae definitionem certam fugiunt.

Si quis argumento soritico usus velit demonstrare acervos "re vera" non esse, a conlocutore primum, num unum granum acervum efficiat, interrogat; deinde, responso negativo audito, num duo grana acervum efficiant, sciscitatur; cum tertio adhuc addito grano nondum de acervo agi videtur, pergit, num quattuor quinque sex septem octo acervum efficiant, a collocutore interrogare; cum denique unum quodque granum additum nimis minutum sit, quo acervus efficiatur, videtur esse, ut, quotcumque grana iteratis vicibus gradatim et minutatim addita erint, acervus numquam effecturus sit, nam unum granum non videtur tantum facere discrimen.

Principia soritae

[recensere | fontem recensere]

Inventio soritae Eubulidi, dialectico Megaricae disciplinae, adscripta est.[1] Si qua ipse scripserit, ad nos non pervenerunt. Sorites et in additione et in demptione vel subtractione consistit.[2] Additivam concludendi rationem Galenus hoc ostendit exemplo, quod ex Eubulide ipso excerptum esse potest:[3]

"Dic mihi," inquam, "num unum granum tritici cogitas acervum esse?" Subinde "non" inquis. Deinde ego "quid" inquam "de duobus granis dicis? In animo enim habeo interrogatiunculas tibi ordinatim proponere, et nisi duo grana concesseris acervum esse, de tribus granis te interrogabo. Deinde pergam te interrrogare de quattuor granis, deinde quinque et sex et septem et octo, et certe dices nulla de his acervum facere." (De experientia medica 17.1 [Walzer 1944: 115][4])

Additivam concludendi rationem Eubulides soritam appellavit, subtractivam autem, ut videtur, calvum (D.L. 2.108 φαλακρόν), quoniam hoc argumentum calvitio utitur exemplo: Si e capite capillato unus pilus demptus erit, caput capillatum remanebit. Altero remoto pilo etiam capillatum remanebit, item ac tertio quarto quinto sexto septimo octavo ... dempto. Quae conclusionum series a veritate manifesta ad falsitatem manifestam progredetur, donec unus tantum restiterit pilus. Quoniam omnis pilus demptus nimis minutus est, quo capillosum caput calvum efficiatur, hoc concludendum esse videtur, neminem "re vera" calvum esse.

De usu soritae

[recensere | fontem recensere]

"Paradoxolatria"[5] Eubulidis argumento philosophico caruisse videtur, sed alii Megarici soritam cum dialectica et logica contexebant. Praesertim Diodorus Iasensis, qui dialecticam direxit ad artem, videtur sorite usus motuum paradoxa finxisse.[6] Zeno Citieus etiam Diodoro usus est praeceptore, per quem sorites introductus esse videtur. Posthac sorites inter aporias logicas Stoicorum numerabatur. Apud Stoicos Chrysippus videtur fuisse soritae adversarius, cui argumentum soriticum et problema logicum et — Arcesila auctore — epistemologicum exstitisse videtur.[7] Quod ad logicam adtinet, sorites Chrysippo videbatur argumentum falsum esse, quippe quod in omnibus aut quibusdam argumentis soriticis una saltem propositio falsa sit. At tamen non esse videtur, cur modus ponens reici debeat. Argumentatio soritica a veritate manifesta progreditur ad manifestam falsitatem, sed rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus, quatenus progredi debeamus.[8] Indicat quidem Chrysippus, quo modo nos geramus more soritico minutatim interrogati; Cicero: "Placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur, verbi causa, tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere, id est, quod ab his dicitur, ἡσυχάζειν."[9] Secundum Ciceronem igitur, suadet Chrysippus, ut captiose interroganti respondendo desistamus aliquanto prius quam ad multa perveniat, certo non indicato fine.[10]

  1. Diog.Laert. 2.108.
  2. Cic. Ac. 2.16.49 Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, cum aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur. Soritas hoc vocant, quia acervum efficiunt uno addito grano. Vitiosum sane et captiosum genus!; cf. etiam Ac. 2.29.92.
  3. Cf. Barnes (1982: 32-34).
  4. Editio pristina sermonis Galeni de experientia medica fere tota deperdita est. Quod habemus, interpretatio Arabica est a priore interpretatione Syriaca translata (Walzer 1932; 1944). Huius loci interpretatio Anglica a Walzer facta haec est: "I say: tell me, do you think that a single grain of wheat is a heap? Thereupon you say: No. Then I say: What do you say about 2 grains? For it is my purpose to ask you questions in succession, and if you do not admit that 2 grains are a heap then I shall ask you about 3 grains. Then I shall proceed to interrogate you further with respect to 4 grains, then 5 and 6 and 7 and 8, and you will assuredly say that none of these makes a heap."
  5. Barnes (1982: 37).
  6. Barnes (1982: 42).
  7. Barnes (1982: 44, 47).
  8. Cf. Cic. Ac. 2.29.92.
  9. Cic. Ac. 2.29.93. Cf. etiam Sext.Emp. Math. 7.416.
  10. Barnes (1982: 50-56); Mayet (2010: 35-36).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Barnes, J. (1982) Medicine, experience and logic. Science and Speculation: Studies in Hellenistic theory and practice (ed. J.Barnes, J.Brunschwig, M.F.Burnyeat & M.Schofield), 24-68. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Burnyeat, M (2012) Gods and heaps. Explorations in Ancient and Modern Philosophy, Vol. 1: 90-111. Cambridge University Press.
  • Mayet, Karin (2010) Chrysipps Logik in Ciceros philosophischen Schriften. Tübingen: Narr Francke Attempto Verlag.
  • Walzer, R. (1944) Galen, On Medical Experience. Cum textu Arabico et fragmentis Graecis. Oxford: Oxford University Press.