Serialismus
Serialismus est musicae compositionis ratio,[1] quae serie valorum utitur ad tractanda varia elementa musica. Serialismus plerumque in ratione duodecim tonorum Arnoldi Schoenberg coepit, quamquam eius aequales etiam operam dabant, ut serialismum statuerent exemplum cogitationis posttonalis.[2] Ratio duodecim tonorum ordinat duodecim gradús chromatici tonos ut series vel ordo generetur et fundamenta coniungentia compositionis melodiae, harmoniae, progressionum structurae, et variationum praebeatur. Alia serialismi genera copiis (conlectionibus rerum) utuntur, sed non semper in seriebus ordinis ficti, et rationem ad alias musicae dimensiones (quae parametra appellari possunt) propagant, sicut duratio, dynamica, et timbre. Notio serialismi etiam variis modis artibus oculorum, descriptio, et architecturae adhibetur.[3] Usus musicus vocabuli seriei cum vocabulo serie in mathematica non confundendus est.
Serialismus integer, vel serialismus totus, est usus seriei pro aspectibus sicut duratio, dynamica, registrum, et sonus.[4] Alia vocabula, praecipue in Europa ad distinguendam musicam serialem post secundum bellum mundanum in musica tonorum duodecim et eius propagationibus Americanis adhibita, sunt serialismus generalis et serialismus multiplex.[5]
Arnoldus Schoenberg, Antonius Webern, Albanus Berg, Carolus Henricus Stockhausen, Petrus Boulez, Ludovicus Nono, Milton Babbitt, Ioannes Barraqué, et aliis rationibus serialibus in plurimo eorum musica usi sunt. Alii compositores, inter quos Béla Bartók, Lucianus Berio, Beniaminus Britten, Aaron Copland, Olivarius Messiaen, Arvo Pärt, Gualterius Piston, Ned Rorem, Alfredus Schnittke, Demetrius Szostakowicz, Inguarus Strawinski, et adeo nonnulli compositores iaz, sicut Iosephus Lateef et Guilelmus Evans, serialismo solum in paucis eorum compositionum, vel solum in partibus eorum rerum, usi sunt.
Definitiones primae
[recensere | fontem recensere]Serialismus est ratio,[6] sive "ars magnopere praecipua,"[7] sive mera "via"[8] musicae componendae. Etiam putari potest "philosophia vitae (cosmotheoria), modus humanae mentis ad mundum conectendae et completionis rei tractae efficiendae."[9]
Serialismus per se non est doctrina vel mos compositionis. Serialismus quidem tonorum non semper cum tonalitate repugnans est, quamquam saepissime modus musicae atonalis compondendae adhibetur.[10]
Compositores notabiles
[recensere | fontem recensere]Inter compositores qui suis compositionibus insigniter serialismum adhibent sunt:
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Griffiths 2001:116.
- ↑ Whittall 2008:1.
- ↑ Bandur 2001:5, 12, 74; Gerstner 1964 passim.
- ↑ Whittall 2008:273.
- ↑ Grant 2001:5–6.
- ↑ Anglice "method" (Griffiths 2001: 116).
- ↑ Anglice "highly specialized technique" (Wörner 1973: 196).
- ↑ Anglice "way" (Whittall 2008: 1).
- ↑ Anglice ""a philosophy of life (Weltanschauung), a way of relating the human mind to the world and creating a completeness when dealing with a subject" (Bandur 2001: 5).
- ↑ Griffiths 2001: 116).
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]
|
|
Bibliographia addita
[recensere | fontem recensere]- Eco, Umberto. 2005. Innovation & Repetition: Between Modern & Postmodern Aesthetics. Daedalus 134(4):191–207.
- Gollin, Edward. 2007. Multi-Aggregate Cycles and Multi-Aggregate Serial Techniques in the Music of Béla Bartók. Music Theory Spectrum 29(2):143–176.
- Gredinger, Paul. 1955. Das Serielle. Die Reihe 1 ("Elektronische Musik"): 34–41. English as "Serial Technique", translated by Alexander Goehr. Die Reihe 1 ("Electronic Music"), (English edition 1958): 38–44.
- Rahn, John. 1980. Basic Atonal Theory. Novi Eboraci: Schirmer Books.
- Savage, Roger W. H. 1989. Structure and Sorcery: The Aesthetetics of Post-War Serial Composition and Indeterminancy. Outstanding Dissertations in Music from British Universities. New York: Garland Publications. ISBN 0-8240-2041-3.
- Schoffman, Nathan. 1981. Serialism in the Works of Charles Ives. Tempo, new series, no. 138 (September): 21–32.
- Scruton, Roger. 1997. Aesthetics of Music. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 0-19-816638-9. Quoted in Arved Ashbey, The Pleasure of Modernist Music (University of Rochester Press, 2004) p. 122. ISBN 1-58046-143-3.
- White, Eric Walter, et Jeremy Noble. 1984. Stravinsky. In The New Grove Modern Masters. Londinii: Macmillan.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicicitatio habet citationes quae ad Serialismus spectant. |
- Serial/twelve-note, artofthestates.org (opera seriales vel notarum duodecim a compositoribus Civitatum Foederatarum facta)
- Series tonorum in motu ultimo Mozart Symphonia 40, www.dlib.indiana.edu