Semonides
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Semonides Amorginus (Graece Σημονίδης ὁ Ἀμοργῖνος; floruit saeculo VII a.C.n. exeunte), fuit poëta Graecus, qui praecipue iambos composuit. Sami natus est et a Samiis colonos in Amorgum coloniam deduxit.
De nomine
[recensere | fontem recensere]Apud antiquos paene semper Simonides nominatur; solum Suda et Philodemus Semonidem scribunt: Suda contaminationem cum Simonide scit et eam cavere monet. Sed possibile est aliqua et nunc Simonidi adscripta Semonidea esse.
Opera
[recensere | fontem recensere]Iamborum Semonidis reliquiae satyricae sunt, ut de feminis bestiis variis similibus carmen notum, vel tristes, vitam mortalium lugentes. Scripsit et elegias, ut Suda docet, de materia ignota, fortasse de Samo condita.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
- Semonides in catalogo Persei
- Iambi de mulieribus versio Latina a Georgio David Koeler facta (Gottingae 1781)