Rosenborg
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Rosenborg (Danice Rosenborg Slot, scilicet Castellum Rosae) est castellum quod anno 1606-1607 iussu Christiani IV aedificatum est.[1] Castellum mediae Hafniae in Viridario Regali (Danice: Kongens Have) iam fundato situm est.
Anno 1613-1615, 1616-1624 et 1633 Christianus IV castellum in melius et in maius refecit. Fertur Christianus IV ipse architectus fuisse, sed turris excogitata ac descripta est ab architecto Ioanne van Steenwinckel minore. Architectura castelli est architectura Renascentium litterarum.
Ab anno 1710 familia regia Danica ibi non iam habitavit. Anno 1838 Castellum Rosenborg museum factum est. Gaza in fundamento castelli posita est, ubi e. g. corona et thronus regis Danici sita sunt.
Anno 1684 Christianus V tapetia fieri iussit (Danice: Rosenborgtapeterne), quae, anno 1693 confecta, usque ad hunc diem in castello sunt. Tapetia, series 12 magnarum imaginum, eventus Belli Scanii annis 1675-79 enarrat.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Latrina castelli Rosenborg.
-
Castellum Rosenborg et caldarium regale anno 1749.
-
Corona regalis in gaza castelli exposita.
-
Ea imago (12 tapetium) oppidum Suecicum Landskrona ab exercitu Danico die 4 Augusti 1676 occupatum ostendit. In media imagine Christianus V cernitur.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Situs interretialis Castelli Rosenborg: http://www.kongernessamling.dk/rosenborg/rosenborgs-sale-og-genstande/#ground_floor