Robertus Trivers
Robertus Trivers (natus anno 1943) est biologus evolutionis et sociobiologus Americanus, qui theoriis innotuit altruismi mutui (1971), impendii parentalis (1972), parentis et prolis inter se conflictionis (1974). Etiam ad explanandam contulit sui fraudationem, quam dixit rationem evolutionis esse, qua mutabilitatibus mundi adaptantur non solum homines sed etiam animalia.
De vita
[recensere | fontem recensere]Robertus Ludlow Trivers die 19 Februarii anno 1943 natus est in Vasingtonia, D.C. Anno 1956 Berolini paulisper vixit. Primum apud Universitatem Harvardianam mathematicae et iurisprudentiae studebat, sed ad historiam se convertit et gradum baccalaurei in historia Americae anno 1965 meruit. Cum per duos annos ad componendos et inlustrandos libros pueriles operam dedisset, Harvardium reversus studium biologiae navavit ab anno 1968 ad 1972, quo anno doctoris gradum adsecutus est dissertatione, qua de selectione sexuali lacertilium viridium in Jamaica habitantium disputavit. Ernesto Mayr usus est praeceptore biologiae evolutionis. Ab anno 1973 ad 1978 lector biologiae universitatis Harvardianae fuit.
Anno 1978 ad universitatem Californiae in Sancta Cruce transiit, ubi usque ad annum 1994 versatus est. Ab 1994 ad 2017 professor anthropologiae et biologiae in universitate Rutgersensi civitatis Novae Caesareae. Fuit etiam professor adiutor apud universitatem Medicinae et Odontologiae Novae Caesareae ab 1999 ad 2017.
Trivers etiam vitam citatam commoventemque vixit. Anno 1967 in Jamaicam pervenit studia campestria exercitaturus. Captus amoenitate Jamaicae — nec non venustate Jamaicanarum — adeo, ut ab annis 1960 exeuntibus ibi partem vitae degeret. Bis ibi in matrimonium iit. Nam dicit animam sibi Jamaicanam esse. Non pauci sunt, qui opinantur eum "infantem terribilem" biologiae evolutionis esse. Nam anno 1978 amicitia iunctus est cum Hugone "Huey" Newton, auctore Pantherum nigrorum, quorum ad consociationem mox accessit. Neque haec desunt vitae eius eventa: raptorum minae, animi demissiones, etiam carceratio, quod de solvenda in deversorio pernoctatione altercatus est. Sed semper ad scientiam reversus est.
De operibus
[recensere | fontem recensere]Quaestiones a Roberto Trivers propositae hae fere sunt. Cur alia animalia progeniem suam parumper, alia autem complures annos procurant? Quo modo feminae cum quibus coeant eligunt? Cur concinnitas in animalibus mensura idoneitatis est? Quo modo praedatores a praedis fraudantur? Trivers in multas magnas quaestiones biologiae evolutionis responsa dedit quinque opusculis insignibus, quae annis 1970 deinceps divulgavit. Nam primum de evolutione offciositatis alterius causa factae disputavit.[1] Proximo anno tractavit sumptum, qui a parentibus impenditur, ut quam optimum progeniei tutentur vivendi facultatem.[2] Anno 1974 de parentis et progeniei inter se conflictione disseruit.[3]
Libri selecti
[recensere | fontem recensere]- 1985: Social Evolution. Benjamin/Cummings, Menlo Park (CA), ISBN 0-8053-8507-X.
- 2002: Natural Selection and Social Theory: Selected Papers of Robert L. Trivers. Oxford University Press, ISBN 0-19-513061-8 (paginarum selectio).
- 2006 (una cum Austin Burt): Genes in Conflict: The Biology of Selfish Genetic Elements. Harvard University Press, Cantabrigae (MA), ISBN 0-674-01713-7.
- 2009 (una cum Brian G. Palestis et Darine Zaatari): The Anatomy of a Fraud: Symmetry and Dance. TPZ Publishers, ISBN 978-0-615-28756-0.
- 2011: The Folly of Fools: The Logic of Deceit and Self-Deception in Human Life. Basic Books, Neoeboraci, ISBN 978-0-465-02755-2. (brevis praesentatio versionis Theodiscae).
- 2015: Wild Life: Adventures of an Evolutionary Biologist. Plympton, ISBN 978-1938972126.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Paukku, Timo (2020) Evoluutiobiologian anarkisti. Helsingin Sanomat, die 3 Martii.
- Trivers, R. L. (1971) The Evolution of Reciprocal Altruism. Quarterly Review of Biology 46 (1): 35–57.
- Trivers, R. L. (1972) Parental investment and sexual selection. Sexual selection and the descent of man, 1871-1971, 136–179, edidit B. Campbell. Aldine.
- Trivers, R. L. (1974) Parent-Offspring Conflict. American Zoologist 14 (1): 249–264.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pagina domestica[nexus deficit]
- Matthew Hutson: "Trivers' Pursuit." - Apud: Psychology Today, 5.1.2016